Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/352

E Wikisource
Haec pagina emendata est
330

faciunt thesaurum, hoc est dictum, homo tenetur de bonis mundanis impleri id est bonis virtutibus, sicut est dare elemosynam, vestire nudum etc. et sic facit de eo quantum ad animam in celo thesaurum. Item dicunt: Non sufficit avaro mundus, quia quanto plus habet, tanto plus cupit habere, et hoc est fatuitas, quia mundus deficiet sibi in morte. Sed si de omni labore suo duas vel tres ulnas [panni] obtinuerit, multum est. Item dicunt: Divites, dum vivunt, imperant, sed post mortem quilibet pauper ei imperat, et quamdiu vivit dives, multos potest a morte liberare, et tamen nullus dives quantumcumque potens in necessitate jacula mortis evadere potest. Item homo terre dominatur, sed in morte terra ei dominatur, quia totum corpus hominis per terram consumitur, et quamdiu homo vivit, timetur, sicut scriptum est: Facies hominis facies leonis, sed in morte vilis ab omnibus reputatur. Item quamdiu vivit amicos habet, sed in morte omnes recedunt et ipsum solum relinquunt. Quamdiu homo vixit, potuit multos secum acquirere et ducere, sed in morte ab aliis ducetur, unde Christus dixit Petro: Alius cinget te et ducet quo tu non vis.




Cap. 32. (31.)

De inspiratione bona.

Refert Seneca, quod in corporibus venenosis propter maliciam veneni et nimiam frigiditatem nullus vermis nascitur, sed si percussa fuerint fulmine, post paucos dies vermes producunt.

[30b] Carissimi, per corpora venenosa intelligo hominem in peccato mortali venenatum; tales propter frigiditatem peccati vermem producere non possunt, et ideo percutit eos deus fulmine, dum talibus infundit graciam, quam si peccator recipere voluerit, cito converti potest. Et ideo sanum consilium est, ut cito per contricionem convertamur ad Christum. Et sic acquiramus vitam eternam. Ad quam etc.




Cap. 33. (32.)

De jactantia.

Refert Valerius, quod homo quidam nomine Peratinus flens dixit filio suo et omnibus vicinis suis: Heu, heu michi! habeo in orto meo arborem infelicem, qua uxor mea prima se suspendit, post-