Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/361

E Wikisource
Haec pagina emendata est
339

me, tamen reconciliabo eum, si potero, quia injuria, quam michi intulit, satis vindicata est in illo, cum misericordiam imploret. Et sic inter imperatorem offensum et fratrem suum pacem reformavit.

Carissimi, isti duo fratres sunt filius dei et homo, inter quos magna est discordia, quando homo peccato mortali consentit. Et tamen tunc persequitur filium dei fratrem suum, quod quantum in eo est iterum vult eum crucifigere. Unde ad Hebr.: Crucifigentes[1] filium dei etc. Propter que offenditur summus imperator pater celestis. Accedamus ergo fratrem nostrum i. e. Christum et petamus ab eo misericordiam cum contricione cordis, et illud pro vindicta misericorditer reputabit, ut nobis culpam nostram remittat, et pacem inter imperatorem celestem et nos reformet. Si ergo tu times ejus justiciam, fuge ad ejus misericordiam quia major est ejus misericordia quam nostra miseria. Unde Psalmista: Misericordia ejus super omnia opera ejus, misericordias domini in eternum cantabo.




Cap. 40. (39.)

De modo temptationis et peritia.

Legitur, ut dicit Macrobius, quod erat quidam miles qui habuit uxorem suam suspectam, quod plus unum alium dilexit quam ipsum, propter aliqua audita et visa. Sepius ab uxore quesivit, si verum esset. [35] Illa simpliciter negavit, quod nullum alium preter ipsum intantum dilexit. Miles dictis ejus non acquievit, sed quendam clericum peritum adiit et cum eo convenit, ut de hac re veritatem ei ostenderet. Qui ait: Hoc non potero temptare, nisi dominam viderem et cum ea fabularem. Et ille: Rogo te cum affectu,[2] ut hodie mecum cibum gustes, et ego te cum uxore mea collocabo. Clericus accessit ad domum militis, hora prandii venit, et juxta dominam est collocatus. Finito prandio clericus incepit cum domina de diversis negociis habere colloquia. Hoc facto clericus manum domine accepit et pulsum suum tetigit, deinde sermonem de eo fecit, cum quo erat scandalizata et vehemens suspicio: statim pre gaudio pulsus incepit velociter moveri et calefieri, quamdiu sermonem de eo traxit. Clericus cum percepisset hoc incepit sermonem de viro suo habere, et pulsus statim ab omni motu et calore cessabat. Ex hoc percepit clericus, quod alium dilexit, de quo erat scandalizata, plus quam virum proprium, et sic miles per clericum ad rei veritatem evenit.

  1. Crucifigentes] orig. Crucigentes.
  2. affectu] orig. effectu.