Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/381

E Wikisource
Haec pagina emendata est
359

ecclesia, in statu omni, tempora erant meliora quam nunc, oraciones et preces quam modo. Terra dabat fructum suum magis habunde et omnia elementa, que sua erant, omnia sunt mutata propter peccata hominum, hoc apparebat in diluvio Noe. Secundo: Homines deteriorantur; sicut clare videmus. In antiquo tempore erant homines magis devoti, elemosinarii, caritativi, quam modo sunt. Et quare? Quia totus mundus in maligno positus est. Tercio: Qui voluerit veritatem dicere etc. Modo, si predicator peccata potentum predicet, statim minas ac murmuraciones habebit. Unde Ysaias: Loquimini verba placencia! Et ideo apostolus: Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt. Focus est quilibet bonus christianus, qui fideliter sicut miles Christi laborat. Unde quilibet bonus christianus tenetur singulis diebus patri suo celesti reddere duos denarios, scilicet amorem et honorem; amorem, quia nos tantum diligit, quod pro nostro amore unicum filium suum de celis descendere permisit et morte turpissima condempnari; honorem, quia omnia ab ipso procedunt et sine eo nullum bonum agere poterimus. Item duos denarios filio accomodamus. Cujusmodi filius est? Certe ille, [43b] de quo Ysaias: Parvulus enim natus est nobis etc. scil. filius dei. Et quales denarios debemus ei accomodare? Certe duos omni die, scilicet bonam voluntatem et bonum actum, quamdiu sumus in hoc mortali corpore, et quando nos egeni sumus facti in die judicii, quando nudi apparebimus, tunc ipse nobis reddet illos denarios in vita eterna, sicut scriptum est: Centuplum accipietis et vitam eternam possidebitis. Item duos denarios perdimus super uxorem. Uxor ista est caro misera, que semper contrariatur spiritui. Denarii, quos expendimus super eam, sunt mala voluptas et actus malus, que continue operantur ex obliqua voluntate. Istos duos denarios perdimus, quia graviter propter hoc hic vel alibi puniemur. Item duos denarios omni die expendimus super nosipsos, si boni christiani sumus, scilicet dilectionem dei in toto corde, et diligere proximum sicut teipsum. Carissimi, si istos octo denarios expendere volueritis, ad gaudium eternum pervenire possitis.




Cap. 58. (50.)

De confessione.

Rex quidam regnavit nomine Asmodemus, qui statuit, quod quicumque malefactor captus esset et coram judice ductus, si tres veritates posset dicere tam veras, contra quas nullus posset objicere,