Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/388

E Wikisource
Haec pagina emendata est
366

jaces, nec uxor i. e. anima noticiam habebit tue salutis. Quid ergo est faciendum? Certe ut sis tractus ad caudam equi. Trahi per caudam equi nichil aliud est quam a principio vite usque ad presens, quid et quantum fecisti tantum dolere et satisfactionem perpetrare. Deinde postquam ista feceris perge ad heremitam i. e. discretum confessorem in foresta sancte ecclesie, et de omnibus quibus contra deum deliquisti pure confitearis clausa fenestra i. e. private, non ad laudam hominum sed ad tuum solamen, et statim deus et omnes angeli noticiam tui habebunt. Deinde facta confessione vestimentis i. e. bonis virtutibus poteris indui et ad palacium cordis tui secrete accedere et omnes sensus tui cum uxore i. e. anima noticiam habebunt, quia verus imperator i. e. bonus christianus factus es, et per consequens vitam eternam obtinebis. Ad quam perducat.




Cap. 60. (52.)

De avaritia et ejus subtili conamine.

Quidam rex erat, qui filiam unicam pulchram et graciosam nomine Rosimundam habebat. Puella ista cum ad etatem denam pervenisset, erat tam abilis in currendo, quod cicius ad terminum pervenerat, antequam aliquis eam tangere posset. Rex per totum regnum proclamari fecerat, quod quicumque cum filia sua volebat currere et ad finem termini ante eam perveniret, ipsam in uxorem haberet et totum regnum post ejus decessum; si vero aliquis hoc attemptaret, et de cursu deficeret, caput amitteret. Facta proclamacione quasi infiniti se obtulerunt cum ea currere, et quotquot cum ea currebant, omnes deficiebant et capita amiserunt. Erat tunc quidam in civitate pauper nomine Abibas, qui intra se cogitabat: Pauper ego sum et de vili sanguine productus. Si per aliquam viam possem istam puellam devincere, non solum ego promotus essem, sed et omnes [47b] de meo sanguine. Providebat sibi detri bus cautelis, scilicet de serto rosarum, quia illa puelle appetunt, secundo de zona serica quam puelle libenter optant, tercio de loculo serico et infra loculum pila quedam erat deaurata, super pilam descriptio talis: Qui mecum ludit numquam de ludo saciabitur. Hec tria ipse in sinu suo posuit, ad palacium perrexit, et pulsavit. Adest janitor et causam pulsacionis petebat. Qui ait: Paratus sum cum puella currere. Illa cum hoc audisset quandam fenestram aperuit, et cum eum vidisset in corde suo despexit et ait: Ecce quam reprobus est cum quo currere debeo!