Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/394

E Wikisource
Haec pagina emendata est
372


Cap. 63. (55.)

De mundanorum oblectationibus.

Vespasianus regnavit qui filiam pulcherrimam habebat cui nomen Aglaes, que erat nimis pulchra et oculis hominum graciosa, ita quod ejus pulchritudo omnes alias mulieres excellebat. Accidit una die quod cum filia ejus ante eum staret, eam intime respexit et ait ei: Carissima, nomen tuum mutabo; propter pulchritudinem corporis tui sit nomen tuum ammodo domina solacii, in signum hujus ut omnes qui ad te venerint tristes cum gaudio recedant. Rex vero juxta palacium quendam ortum pulcherrimum habebat in quo sepius causa solacii ambulavit. Fecit proclamari per totum imperium quod si quis filiam suam in uxorem habere vellet, ad palacium suum veniret et infra ortum tribus aut quatuor diebus [50b] spaciaret, deinde rediret et filiam suam in uxorem haberet. Facta proclamacione multi ad palacium suum venerunt, ortum intrabant et numquam postea sunt visi, et quotquot venerunt, nullus ex eis evasit. Erat tunc quidam miles in partibus longinquis, cum audisset de clamore, quod si quis ad palacium veniret filiam regis in uxorem haberet, venit ad januam palacii et pulsavit. Janitor hostium aperuit et eum introduxit, ad regem accessit et ait: Domine mi, clamor factus est communis, ut si quis ortum vestrum intraverit, filiam vestram in uxorem habebit, ideo huc veni. Ait rex: Ortum intrate et si exieritis eam habebitis. Qui ait: Domine mi, unum michi concede, peto instanter antequam ortum intravero, ut aliqua verba cum puella loqui potero. Ait ille: Michi bene placet. Accessit ad puellam et ait: Carissima, nomen vestrum est domina solacii, ad hoc tibi datum est, ut omnes qui tristes ad te veniunt cum gaudio redeant, sed ego nimis tristis et desolatus ad te venio; prebe ergo michi consilium et auxilium quomodo cum gaudio recedere potero. Multi ante me venerunt et ortum intraverunt nec unquam amplius visi sunt; si ergo michi idem casus contingeret, ve michi dicere potero, quod ego in conjugem te desideravi in matrimonio. At illa: Tibi veritatem dicam et tuam tristiciam in gaudium convertam. In orto illo est quidam leo ferocissimus qui omnes intrantes interficit, et per eum omnes qui intraverunt racione persone mee sunt interfecti. Arma corpus tuum totum ferro a planta pedis usque ad verticem capitis, et sint omnia arma tua cum gummo linita. Cum vero ortum intraveris, leo statim in te irruet, contra eum viriliter pugna et cum lassus fuerit ab eo te separes. Ille vero per brachium vel pedem te tenebit cum dentibus in tantum quod per arma