Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/400

E Wikisource
Haec pagina emendata est
378


Cap. 67. (59.)

De excusacione in extremis non habenda.

Maximianus regnavit prudens, in cujus regno erant duo milites, unus sapiens alter stultus, qui mutuo se dilexerunt. Ait ei sapiens: Nunquid tibi placet unam convencionem mecum ponere? et erit nobis utile. At ille: Michi bene placet. Qui ait: Sanguinem quilibet de brachio dextero emittamus, ego tuum sanguinem bibam et tu meum, in signum quod nullus alium dimittet nec in prosperitate nec in adversitate, et quitquid unus lucratus fuerit, alius dimidietatem habeat. Ait ille: Michi optime placet. Statim cum sanguinem traxissent ambo sanguinem alterius biberunt, hoc facto in una domo semper remanserunt. Rex vero duas civitates fecerat, unam in summitate montis, et quod omnes ibidem venientes copiam thesauri haberent, et ibidem toto tempore permanerent, ad istam civitatem erat via stricta ac lapidosa et in via tres milites cum magno exercitu manebant, et omnes per viam illam transeuntes oporteret, ut contra eos pugnarent, aut omnia cum vita sua amitterent. In ista eciam civitate rex quendam senescallum ordinavit, qui omnes indifferenter intrantes reciperet et secundum statum suum et condiciones laute ministraret. Aliam civitatem fecit fieri in valle sub monte illo, ad quam civitatem erat via plana ac ad ambulandum delectabilis; tres milites in via ista jacebant, qui omnes transeuntes gratanter receperunt ac ministrabant pro eorum voluntate. In ista civitate quendam senescallum ordinavit, ut omnes civitatem intrantes aut appropinquantes incarceraret et in adventu judicis omnes ei presentaret, judex vero nulli parceret. Ait miles sapiens socio suo: Carissime, pergamus per mundum sicut ceteri milites et poterimus multa bona acquirere, per que honeste vivemus. Qui ait: Michi bene placet. Ambo per quandam viam perrexerunt. Ait sapiens: Carissime, sicut vides hic sunt due vie; una ad civitatem nobilissimam dirigit; si per illam[1] pergimus, ad civitatem illam perveniemus, in qua habemus quicquid cor nostrum desiderat. Alia est via que ducit ad aliam civitatem, que est in valle constructa, [54] et si per eam ambulemus, capti erimus et incarcerati, ac judici presentati et per eum in patibulo suspensi; consulo ergo ut viam istam dimittamus et per aliam ambulemus. Ait miles stultus: Carissime, de istis duabus civitatibus dudum est quod audivi, sed via ad civitatem super montem est stricta valde ac periculosa, quia in ea jacent tres milites cum exercitu, qui omnes intrantes oppugnant, occidunt

  1. illam] orig. ullam illam.