silium est; statim ascende dorsum meum. Et sic factum est, claudus viam ei ostendit et ipse eum portavit, et sic ambo ad convivium venerunt et divicias inter alios receperunt.
Carissimi, iste rex est dominus noster Ihesus Christus, qui pro omnibus nobis convivium eternum preparavit, juxta illud: Erat quidam homo, qui fecit cenam magnam etc. Ad illud convivium multi sunt vocati et qui ibidem accedit[1] divicias eternas possidebit. Cecus iste est quilibet dives ac potens hujus seculi qui fortis est et potens in corpore i. e. diviciis et mundi potencia, unde ceci sunt quantum ad vitam eternam, ignorant ea que sunt salutis, sicut talpa bene videt sub terra et habet multa diverticula, sed supra cecus efficitur nec scit seipsum juvare; sic et divites satis clare vident in temporalibus et ceci sunt in [58] spiritualibus. Claudus vero est bonus religiosus, qui claudicat in utroque pede, scilicet nichil in communi aut proprio possidet, tamen videt talis satis clare viam versus convivium eternum. Si ergo vos divites ac mundi potentes intenditis ad illud convivium accedere et premia ibidem accipere, necesse vobis erit religiosos ac ceteros pauperes super dorsa vestra portare, sed diligenter est advertendum, quando divites debent portare pauperes; certe elemosinas eis dando et in eorum necessitatibus subveniendo, hoc est pauperes portare et fideliter viris ecclesiasticis decimas dare. Si sic feceritis, nos viri religiosi tenemur vobis viam salutis ostendere quomodo poteritis ad vitam eternam pervenire. Precones, qui illud convivium clamabant, sunt sacre pagine doctores, scilicet predicatores et confessores, qui habent nos instruere publice et private quomodo ad eternum convivium poterimus pervenire.
Cap. 72. (64.)
De ingratorum trucidatione.Legitur de quodam rege, qui filium unicum habebat, quem multum dilexit ac tenerrime nutrivit. Cum autem puer ad etatem legitimam pervenisset, de die in diem regem impulsabat, ut regnum ei dimitteret, eo quod impotens esset et ipse potens. Rex vero ait: Carissime, si securus essem, quod me benivole et cum honore tractares toto tempore vite tue, tibi illud concederem et omnem humanitatem quam pater tenetur filio tibi prestarem. At ille: Domine, coram satrapis et nobilibus imperii juramentum prestabo, quod nullum
- ↑ accedit] orig. accedet.