Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/410

E Wikisource
Haec pagina emendata est
388

vini de primo dolio. Dolium illud est puericia nostra quam deus a nobis requirit ut ei serviamus in puericia; puer vero malus respondet: Mustum, hoc est puer sum, non possum jejunare, orare, in dei servicio vigilare. Demum deus a nobis requirit, ut demus ei de secundo dolio; respondit malus filius: Non possum dare juventutem meam deo serviendo, quod tunc mundus deridet me [dicens]: Ecce ille juvenis stultus homo non vult conversari cum hominibus, et sic juventutem meam mecum [59] retinebo, consedendo, bibendo, mundo serviendo. Demum deus requirit a nobis de tercio dolio; respondet malus filius: Vinum ferratum est, hoc est jam sum in fortitudine mea; si penitenciam facerem, fortitudinem meam diminuerem, ad bella et ad hastiludia volo accedere et ea que mundi sunt exercere ac post fortitudinem penitenciam agere. Deus videns quod de istis tribus dictis doliis nichil potest habere, querit de quarto dolio haustum unum. Respondet malus filius: Vinum nimis vetus et acetosum est, hoc est dictum, jam sum senex, jam non possum jejunare, vigilare, quia natura mea est debilis. Demum deus querit de quinto dolio unum haustum; respondet malus filius: Feces sunt, hoc est dictum, heu michi decrepitus sum, defecit salutare meum. Dum bona potero facere non feci, modo sum impotens et talis sepe cadit in desperacionem, et sic moritur homo miser. Contra tales erit querimonia gravis et tunc in die judicii deus cum tota curia celesti sentenciam dabit dicens: Ite maledicti etc. a quo nos liberare dignetur.




Cap. 73. (65.)

De avaritia quod multos excecat.

Rex quidam erat in civitate romana, qui statuit quod quilibet cecus ab imperatore omni anno centum solidos haberet. Accidit casus quod xxiiii socii ad civitatem venerunt et quandam tabernam intrabant propter potacionem. Isti enim per septem dies stabant bibendo, comedendo, deinde cum volebant cum tabernario computare, quitquit in pecunia habebant tabernario dederunt. Ait ille: Certe, carissimi, adhuc deficiunt centum solidi; amen dico vobis non exibitis, donec ultimum quadrantem michi dederitis vel solveritis. Illi hoc audientes adinvicem dixerunt: Quid faciemus? Non habemus unde poterimus solvere. Ait unus: Dabo vobis sanum consilium: per imperatorem lex edita est, quod quicunque est cecus, centum solidos de ejus thesauro obtinebit; ponamus inter nos sortes, et supra quem