Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/413

E Wikisource
Haec pagina emendata est
391

inveniet. Et pauci sunt, qui de isto exilio cogitant. Faciamus ergo sicut fecit ille rex; dum sumus in nostra potestate in hac vita, ante nos mittamus opera misericordie, elemosinas largas, perpetrare oraciones et jejunia facere, ut post hanc vitam paradisum poterimus intrare et sine dubio ibi inveniemus[1] opera nostra meritoria, que fecimus in hac vita, et sic regnabimus ibi cum gloria. Ad quam nos perducat.




Cap. 75. (67.)

De cura mundi non sectanda.

Olim erat quidam rex, qui tres filias pulchras habebat, quas tribus ducibus maritavit. Omnes illi tres duces eodem anno mortui sunt. Rex hoc audiens volebat filias suas iterato maritare. Vocavit primam filiam et ait: Carissima, vir tuus mortuus est, dabo te alteri viro. At illa: Nullo modo hoc attemptabo, et hec est racio mea: si deberem alterum virum accipere, oporteret ut eum tantum diligerem sicut primum virum, aut plus aut minus diligerem; hoc non potest stare, quia primus virginitatem habebat, ergo non tantum debeo eum diligere; si vero plus, hoc esset majus malum; si vero minus, non esset bona dilectio inter nos; quare concludo, quod nullo modo volo alium virum accipere. Rex hoc audiens vocavit secundam filiam et ait: Carissima, vir tuus defunctus est, copulabo te alteri viro. At illa: Domine, nullo modo hoc attemptabo, quia si virum alium acciperem, reciperem eum aut propter divicias aut fortitudinem aut pulchritudinem; non propter divicias, quia habundo; non propter fortitudinem, quia amicos habeo qui me defendent; non propter pulchritudinem, quia michi videbatur quod vir meus omnium erat pulchrior in universo mundo; quare concludo, quod nullo modo virum alium accipere volo. Rex hoc audiens vocavit terciam filiam et ait: Carissima, vir tuus mortuus est, volo te alteri viro copulari. Ait illa: Nullo modo hoc attemptare volo, quia si alium virum acciperem, ille me reciperet aut propter pulchritudinem aut divicias; non propter pulchritudinem, quia non sum pulchra, ergo propter divicias me reciperet, et si propter divicias, nunquam posset esse verus amor, quia destructis diviciis amor transiret; concludo ergo, quod nullo modo alium virum accipere volo. Item doctores sacre scripture dicunt, quod vir et mulier in matrimonio conjuncti sunt unum in corpore [61] et duo in anima; ergo corpus viri mei est corpus meum et e converso; ad hoc omni

  1. inveniemus] orig. invenimus.