semper sursum ad arbores respicit. Et ille: Ex quo ita perfecte medicinam meam tecum feci, sicut et tu, modo ambo simus equales nec inter nos sit contentio! Et sic ambo post hoc adinvicem sine contentione vixerunt.
Moralizacio. Carissimi, per istos duos medicos intelligere debemus legem novam et antiquam, que ambe curabant quantum ad salutem anime. Facta est contencio et adhuc est inter Christianos et Judeos, que lex est melior et perfectior ad probandum veritatem. Quilibet oculos alterius extraxit, hoc est dictum: in lege antiqua multa sunt a quibus[1] deus extraxit sicut decem precepta in antiqua lege, sicut salvator ait: Non veni solvere legem sed implere; ut si aliquis intendat deum videre, oportet ut ad novam legem recurrat et tunica baptismi se induat. Corvus venit et rapuit unum oculum Judeorum, ut non possent veritatem videre, et in loco hujus ponebat oculum capre scilicet quasdam cerimonias, quibus utuntur, per quas credunt deum videre, et ibunt ad tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dencium.
Cap. 77. (69.)
Quod ad divitias non est anhelandum.Erat quidam rex, qui duas filias habebat; una erat pulcherrima et omnibus amorosa, altera nigra et omnibus odiosa. Rex videns filias suas unam pulchram, aliam nigram, eis nomina imposuit; pulchre filie imposuit nomen scilicet Rosimunda, nigre filie nomen Gratia plena. Deinde preconem per totum regnum misit promulgando, quod omnes venirent, et filias suas in matrimonium daret illis, qui ad hoc digni essent. Quicunque vero pulchram filiam in uxorem accipiet, [62b] nichil cum ea nisi pulchritudinem obtineret; sed qui nigram filiam in uxorem acciperet, totum regnum post ejus decessum cum ea obtineret. Multi hoc audientes ad curiam regis venerunt, et cum duas filias viderent, omnes ad pulchram filiam currebant et eam in uxorem petebant. Gratia plena, nigra filia, amare flevit. Ait ei rex: O filia, ob quam rem affligitur anima tua? Ait illa: O domine, nullus est, qui me visitet, nec mecum loquatur; omnes ad sororem meam currunt et omnes me despiciunt. Ait pater: O filia, ignoras, quod omnia mea tua sunt, et qui te desponsaverit, regnum meum obtinebit. Illa sic comfortata a fletu cessabat. Post hec venit quidam rex ad
- ↑ quibus] orig. qua.