oves secum abstulit. Superveniens dominus ovium a pastore querit, ubi oves erant; ille vero incepit jurare quod oves perdidit; sed quomodo, penitus ignorabat. Dominus hoc audiens furore repletus ipsum occidit. Heremita hoc videns ait in corde suo: O domine, ecce homo iste culpam innocenti dedit et ipsum occidit; ex quo ergo permittatis talia fieri, ad mundum vadam et sicut ceteri vitam ducam. Hiis cogitatis heremitarium dimisit et ad mundum perrexit; sed deus ipsum dimittere nolebat et angelum in forma hominis ad eum misit, ut ei se associaret. Cum eum angelus in via euntem invenisset, ait ei: Carissime, quo vadis? At ille: Ad istam civitatem ante me. Angelus dixit ei: Ego in via ero comes tuus, quia angelus dei sum ego et ad te veni, ut simus socii in hac via. Ambo ambulabant versus civitatem; cum autem intrassent, hospicium a quodam milite propter dei amorem petebant, miles vero satis gratanter eos recepit et honorifice ac splendide cum bona devocione in omnibus ministravit. Miles iste tantum unicum filium habebat in cunabulis jacentem, quem multum dilexerat. Cena facta camera est aperta et lecti satis honorifice ornati pro angelo et heremita. Media vero nocte surrexit angelus et puerum in cunabalis strangulavit. Hoc videns heremita intra se cogitavit: Numquid iste erat angelus dei bonus? Miles omnia necessaria propter dei amorem ei dedit, et non habuit nisi unicum filium innocentem et iste eum occidit! Sed tamen non audebat ei quitquam dicere. Mane vero ambo surrexerunt et ad civitatem aliam perrexerunt, in qua in domo unius civis satis honorifice erant recepti et splendide ministrati. Civis iste quendam aureum ciphum, quem miro modo dilexit, habuit. Media vero nocte surrexit angelus et furatus est ciphum illum. Heremita hoc videns intra se cogitabat: Iste malus angelus est ut credo; iste civis nobis optime fecit et iste est furatus ciphum suum. Tamen nichil ei loquebatur, quia timuit eum. Mane vero surrexerunt et per viam ambulabant, donec [64] ad quandam aquam pervenerunt, ultra quam erat pons. Pontem ascenderunt et quidam pauper eis obviabat. Ait angelus: Carissime, monstra nobis viam versus talem civitatem. Pauper vertit se et cum digito viam versus civitatem ostendit. Cum vero vertisset se angelus subito per scapulas eum accepit et ultra pontem projecit et submersus est pauper. Quod cum heremita vidisset, ait in corde suo: Jam scio, quod iste diabolus est et non angelus dei bonus; quid mali fecit pauper iste? Et tamen eum occidit. Ab illo tempore cogitabat ab eo recedere, verumptamen timuit et nichil loquebatur ei. Cum vero circa horam vespertinam ad civitatem pervenissent, ad domum cujusdam divitis
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/419
Appearance