Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/425

E Wikisource
Haec pagina emendata est
403

ejus inveniretur nutriretur, et ad pedes argentum per quod studium exerceret. Abbas cum hec legisset et cunabulum pannis preciosis ornatum vidisset, intellexit quod puer de nobili sanguine esset, statim eum baptizari fecit et ei proprium nomen imposuit, scilicet Gregorius et puerum ad nutriendum uni piscatori tradidit, dans ei pondus quod invenit; puer vero crescebat et ab omnibus dilectus, quousque septem annos in etatem complevisset. Abbas statim ad studium eum ordinavit, in quo miro modo profecit, omnes monachi cenobii tamquam suum monachum dilexerunt, puer vero infra pauca tempora omnes in sciencia transcendit. Accidit quodam die, ut cum filius piscatoris cum pila quadam luderet et dictum piscatorem patrem suum esse credidit, a casu filium piscatoris cum pila lesit, ille sic percussus amare flevit, domi perrexit et matri conquestus est dicens: Gregorius frater meus me percussit. Mater hec audiens foras exivit et dure arguebat eum dicens: O Gregori, qua audacia filium meum percussisti, cum tamen qualis es et unde ignoramus. Ait ille: O mater dulcissima, nonne filius tuus sum ego? Quare talia michi improperas? Que ait: Filius meus non es et unde sis ignoro, sed unum scio, quod in quodam dolio inventus fuisti; abbas te michi ad nutriendum dedit. Ille cum hec audisset, flevit amare, ad abbatem perrexit et ait: O domine mi, diu vobiscum steti, credebam me filium piscatoris fuisse; cum tamen non sum, et ideo parentes meos ignoro, si placet, me ad miliciam promoveas, quia hic amplius non manebo. Ait abbas: O fili, noli talia cogitare! Omnes monachi in domo existentes miro modo te diligunt intantum, quod post discessum meum in abbatem te promovebunt. Ait ille: Domine, sine dubio non exspectabo, donec ad parentes meos pervenero. Abbas hec audiens ad thesaurum suum accessit et tabellas, quas in cunabulo suo invenit, ei ostendit dicens: Nunc, fili, lege interius et qualis es clare invenies. Cum vero legisset, quod inter fratrem et sororem esset genitus, ad terram cecidit et ait: Heu michi, quales parentes habeo? Ad terram sanctam pergam et pro peccatis parentum [67b] pugnabo et ibi vitam finiam. Peto ergo domine instanter, ut me ad miliciam promoveas. Quod et fecit. Cum autem licenciam de recessu recepit, factus est planctus magnus in cenobio, dolor in populo et in circuitu lamentacio, ad mare se transtulit et convenit cum nautis, ut eum ad terram sanctam ducerent. Cum vero navigassent, ventus erat eis oppositus et subito ducti sunt ad eandem civitatem, in qua erat mater ejus in castro; qualis erat civitas aut quod regnum penitus naute ignorabant. Cum autem civitatem miles intrasset, quidam civis ei occurrebat et ait ei: Domine, quo tenditis?