stabat. Ait unus miles regi: Domine, non auditis istam lamentacionem in carcere inter matrem et filium? At ille: Eciam, optime audio et eis compacior. Milites dixerunt: Domine, rogamas, ut fiat eis gracia et misericordia. Quibus dixit rex: Ad preces vestras concedo. Ambosque de carcere eduxerunt, ab omni pena liberaverunt.
Carissimi, iste imperator est pater celestis, qui istam legem dedit, quod si mulier, i. e. anima sub viro i. e. Christo fuerit per peccatum mortale adulterata, perpetuo carceri infernali adjudicabitur. Domina ista in carcere flevit amare, et quare? Certe quia violavit animam suam, regnum eternum perdidit, sanctam ecclesiam depravavit, virtutibus, quas in baptismo recepit, per peccatum spoliavit. Puer, qui dixit: Dum cibum habuero, michi placet hic permanere, sunt mundi potentes et divites, qui dicunt: Si deus daret eis mundum et pro voluntate carnis delicias, lumen celi numquam desiderarent; de talibus valde dolendum est. Miles, qui stetit juxta hostium, potest dici bonus prelatus, qui habet pro peccatoribus intime deum rogare, ut det eis graciam a carcere peccati resurgere, quod poterunt ad eternam vitam intrare, quam etc.
Cap. 87. (79.)
Quod Christus se pro nobis morti exposuit.Quidam imperator, qui in quodam bello mortali expositus fuit mortemque vix potuit evadere, quod percipiens quidam miles strenuus interposuit se scilicet inter imperatorem et hostes ejus, et ita imperator evasit sine lesione, miles autem pro eo diversa vulnera recepit, et curatus est cum magna difficultate, [74] tamen cicatrices in eo semper permanserunt, et ab omnibus est commendatus, quod tam egregie pro domino suo pugnasset. Accidit postea, quod ille miles debuisset hereditatem suam injuste amittere; accessit ad prefatum imperatorem, rogavit, ut eum juvaret et sentenciam pro eo daret. At ille: Carissime, non possum tibi ad presens attendere, sed dabo tibi judicem, qui causam tuam examinabit et, quod justum fuerit, faciet. At ille: O domine, cur talia dicis? Statim coram omnibus omnia vestimenta sua dilaceravit et usque ad nudam carnem cicatrices vulnerum ei ostendit, dicens: Ecce, quid sustinui pro te, et tu non vis pro me judicare nec me juvare? Estne, inquit, justum, postquam tantum pro te sustinui, ut alius, quam tu ipse, sit in causa mea judex et advocatus pro me? Imperator hoc audiens ait: O ca-