in quo leonem fortissimum ad caput lecti vidit, et ad pedes draconem, ad latus dextrum lecti ursum, ex alio latere serpentes et bufones. Ait Ganterus: Quid est hoc? Numquid me oportet in isto lecto jacere cum istis bestiis? Ajunt: Immo, domine, nam reges ante te in isto lecto jacuerunt et per istas bestias sunt devorati. Ait rex: Michi omnia bene placent, sed tantum istum lectum cum bestiis abhorreo, quod rex vester esse nolo. Et ab eis recessit et ad aliud regnum pervenit, ubi similiter in regem est electus. Cum nox adesset, cameram intravit, lectum pulcherrimum novaculis acutis plenum vidit. Ait Ganterus: Nonne oportet me in isto lecto jacere? Servi dixerunt: Eciam, domine, nam reges ante te hic jacuerunt et in isto lecto mortui sunt. At ille: Omnia bona sunt, excepto isto lecto, et ideo rex vester esse nolo. Mane surrexit et viam trium dierum solus perrexit. In via quendam senem super fontem invenit sedentem, habentem in manu sua baculum et ait Gantero: Carissime, unde venis? At ille: De partibus remotis. Quo pergis? At ille: Tria quero et invenire non potero. Que sunt illa tria? Ganterus respondit: Primum est habundancia sine defectu, secundum est gaudium sine tristicia, tercium est lumen sine tenebris. Ait senex: Baculum istum accipe et per istam viam perge. Montem altum videbis ante te; ad pedem montis stat una scala [80] habens sex gradus. Scalam ascende. Cum vero ad sextum gradum perveneris, in summitate montis palacium pulcherrimum videbis. In janua tres ictus percute. Janitor tibi respondebit. Ostende ei baculum istum et dicite: Qui est dominus istius baculi, tibi precepit, ut me intrare permittas. Cum vero introitum habueris, ibidem tria que queris invenies. Ille vero omnia adimplevit, sicut ei senex dixerat; cum vero janitor baculum vidisset, ei introitum dedit, ubi illa tria et multa plura invenit et ibidem toto tempore vite sue permansit etc.
Carissimi, iste Ganterus potest dici quilibet bonus christianus, qui mundum simpliciter debet spernere et ista tria querere, scilicet habundanciam sine defectu, gaudium sine tristicia, lumen sine tenebris. Ista non poterunt haberi, nisi in vita eterna et hoc cum magno labore. O homo, fac tu, sicut fecit Ganterus, perge viam trium dierum i. e. per oracionem, jejunium et elemosinam. Si contingat te ad quoddam regnum pervenire, i. e. mundana aliqua et cives i. e. mundane vanitates te in regem eligunt i. e. cor tuum in superbiam ducunt, respice ad lectum! Lectus iste est vita humana, in qua per breve tempus jacebis. Sed respice ad leonem i. e. diabolum semper contra te paratum, et draconem i. e. mortem, que te