Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/451

E Wikisource
Haec pagina emendata est
429

mitto. Clericus vero quandam imaginem nomine militis fecerat et in pariete ante oculos suos fixit. Interim miles cum per plateam civitatis Rome transiret, magister quidam peritus ei obviabat et intime eum respexit et ait ei: Carissime, secretum habeo tibi dicere. At ille: Magister, quid vobis placet, dicite. Qui ait: Hodie tu es filius mortis, nisi auxilium habueris a me; uxor tua est meretrix et de morte tua ordinavit. Miles audiens, quod verum dixisset de uxore sua, ei adhesit, credidit atque dixit: O bone magister, vitam meam salva et mercedem condignam tibi reddam. Qui ait: Libenter te salvabo, si feceris, que tibi dixero. Ait miles: Presto sum. Magister balneum fieri fecit et militem vestimentis spoliari et balneum intrare mandavit; deinde speculum politum in manum suam tradidit et ait: In speculo respice diligenter, et mirabilia videbis. Ille cum speculum respexisset et magister juxta eum in libro legisset, ait ei: Dic michi, quid tu vides? [Ait miles:] [81] Quendam clericum in domo mea video, qui unam imaginem de cera ad similitudinem meam in pariete fixit. Ait magister: Quid modo vides? At ille: Jam arcum accipit et sagittam acutam in eo ponit et imaginem incipit sagittare. Ait magister: Sicut vitam tuam diligis, cum sagittam ad imaginem volare videbis, totum corpus tuum in balneo volve in aqua, donec tibi dixero. Miles cum hoc audisset et vidisset sagittam moveri, corpus suum sub aqua volvit totaliter. Hoc facto ait magister: Caput tuum eleva et in speculo respice. Qui cum fecisset, dixit ei: Quid jam in speculo vides? At ille: Imaginem non percussam, sed a latere sagitta abiit, et de hoc clericus multum dolet. Ait magister: Jam in speculo quid facit? Respice! Et ille: Jam magis prope pergit ad imaginem et sagittam in arcum ad percuciendum ponit, ut imaginem percuciat. Qui ait: Sicut prius fecisti, et modo facias, si vitam tuam diligis. Miles vero cum per speculum vidisset, quod clericus arcum tenderet, totum corpus suum volvit in aqua. Hoc facto ait magister: Respice, quid modo est? Quod cum fecisset, dixit: Miro modo dolet clericus, quod imaginem non percussit, et uxori mee dicit: Si tercia vice imaginem non percuciam, perdo vitam meam prope imaginem. Modo pergit ita, quod michi videtur, quod non poterit decipi, quin imaginem percuciat. Ait magister: Sicut vitam tuam diligis, jam curam habeas, ut cum arcum videris trahi, totum corpus tuum sub aqua involvas, donec tibi dixero. Miles semper in speculo respiciebat, et cum clericum arcum extendere ad percuciendum vidisset, corpus suum in aqua involvit, donec magister ei dixit: Surge velociter et in speculo respice. Quod cum vidisset miles, ridebat. Ait magister: Carissime,