credunt per legem mosaicam illud obtinere. Ista credicio est quasi sompnus. Secundus socius, qui sompniavit se esse in inferno, sunt isti divites ac hujus mundi potentes, qui sine aliqua dubitacione per predicatores ac confessores sciunt, quod si in peccatis sine contricione decedunt, quod ad infernum descendent et ibi eternaliter punientur, et hoc non obstante peccata super peccata accumulant; et ideo de divitibus scribitur: Ubi sunt potentes mundi hujus, qui cum canibus et avibus ludebantur? Mortui sunt et ad infernum descenderunt. Tercius socius, scilicet Christianus, qui nec in peccatis nec in mala fide dormit, sed in bonis operibus vigilat, per consilium angeli i. e. spiritus sancti dona, vitam suam sic diriget, ut panem scilicet regnum celeste habeat. Ad quod etc.
Cap. 107. (99.)
De memoria mortis et non delectando in temporalibus.[86] Erat quedam imago in civitate romana, que rectis pedibus stabat habebatque manum dextram extensam, et super medium digitum erat superscriptio: Percute hic! Imago ista a longo tempore sic stabat eo, quod nullus sciebat, quid hoc significaret: Percute hic! Multi admirati sunt et sepius ad imaginem venerunt titulum respiciendo, et sic recesserunt, quod superscriptionem penitus ignorabant. Erat quidam clericus subtilis valde, qui, cum de imagine audisset, multum sollicitus erat eam videre; dum autem eam vidisset et superscriptionem legisset: Percute hic! vidensque solem super imaginem per solis umbram digitum discernebat, per quem dicebat: Percute hic! Statim ligonem accepit et vix per distanciam trium pedum fodiebat et quosdam gradus descendentes inveniebat. Clericus non modicum gaudens desuper gradatim descendit, quousque sub terra nobile palacium invenit, et aulam intravit, vidensque regem et reginam et multos nobiles in mensa sedentes respexit et circumquaque totam aulam plenam hominibus et omnes erant vestimentis preciosis induti, et nullus ex omnibus unicum verbum ei loquebatur, respexitque ad unum angulum et vidit lapidem politum, qui vocatur carbunculus, a quo tota domus lumen recepit, et ex opposito carbunculi in angulo hominem stantem habentemque in manu sua arcum paratum cum sagitta ad percuciendum et in fronte ejus erat scriptum: Ego sum qui sum, nullus arcum meum vitare potest et precipue carbunculus ille, qui relucet tam splendide. Clericus cum hoc vidisset, admirabatur,