Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/462

E Wikisource
Haec pagina emendata est
440

que semper est parata, quemlibet nostrum percutere, sicut dicit scriptura in fronte: Ego sum, scilicet mors, que sum multo tempore in mundo isto introducta per peccatum primi parentis; et nullus poterit, quantumcumque dives, generosus aut fortis, arcum meum evadere. Carbunculus est vita hominis; quamdiu vita in eo manet, dat ei lumen carbunculus i. e. [87] vitam habere, sed tamen avarus melius credit et sperat vivere, et bona mundana, que intelliguntur per ciphum et cultellum in sinu suo scilicet in archa sua, credit includere; veniet mors et percutiet cum sagitta i. e. cum gravi infirmitate vitam tuam, et statim fit obscuritas in tantum, quod omnes sensus lumen suum ac virtutem amittunt; et jacet corpus ibi mortuum et miserabiliter, quod infra triduum incipit fetere; tunc diabolus animam rapit, amici et consanguinei bona sua, que cum maledictione dei acquisivit, obtinebunt, terra ac vermes corpus occupabunt, et sic nichil peccatori reliquitur, nisi pena eterna. Studeamus ergo etc.




Cap. 108. (100.)

De promissionis fideli constantia.

Erat quidam imperator, in cujus imperio erant duo latrones, adinvicem confederati juramento, ut nullus alium dimitteret in necessitate, sed quilibet pro altero vitam poneret. Multa mala adinvicem perpetraverunt, scilicet furtum et homicidium. Accidit semel, quod unus sine altero et eo absente cum furto captus erat et in carcere in compedibus positus. Quod audiens socius ejus, alter latro ad eum venit et dixit: Carissime socie, dic michi, in fide ligati sumus. At ille: Ut michi videtur, mori debeo, quia comprehensus sum cum furto; si velles tantum facere istud, quod tibi dixero, semper essem tibi obligatus. Uxorem et parvulos ac familiam habeo, de eis nichil ordinavi, nec de bonis meis; si in loco meo posses exspectare in carcere, et hoc poteris a judice inquirere, domi vadam et de uxore et familia et de bonis meis ordinabo et tempore debito revertar et liberabo te. At ille: Istud satis fideliter adimplebo. Perrexit ad judicem et ait: Domine mi, amicus meus captus est et in carcere positus; mortem, ut credo, evadere non potest; si placet, tantum unam peticionem a vobis peto, ut eum licencietis, quod ad domum propriam accedere potest, ut ante mortem suam de uxore et familia poterit disponere; ego vero, ut de eo sis securus, loco suo in carcere remanebo, donec venerit. Ait judex: Tali die judicium de eo ac de