Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/477

E Wikisource
Haec pagina emendata est
455

a rege obtineret. Hoc audientes nobiles et optimates ad torneamentum venerunt. Rex ordinavit ut milites dividerentur ita, ut ex una parte plures ordinavit in certo numero et tot ex alia parte; illi vero, qui primo ordinati fuerunt, omnia scuta sua et arma in loco ad hoc deputato per ordinem posuerunt. Rex precepit, ut quicumque ex alia parte scutum alicujus cum hasta tangeret, statim ille, cujus scutum tactum esset, ad torneamentum secum descenderet et una puella ad hoc electa illum armaret et sic contra alium luderet, et si alium in ludo superaret, illo die corona regis coronatus esset et in regali mensa collocaretur. Miles quidam hoc percipiens diligenter omnia scuta respexerat, et unum scutum vidit, in quo erant tria poma aurea, que miro modo habere desiderabat, et sic scutum illud tetigit, alius autem, cujus erat scutum, statim a puella se armari fecit et descendit et contra eum lusit, in quo ludo [95b] caput ejus, qui scutum suum tetigit, amputavit et mercedem condignam accepit.

Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, qui contra diabolum pugnavit; primo in celo commissum est torneamentum i. e. bellum inter deum et diabolum, quando Michael et angeli ejus preliabantur cum dracone, et postea in terra in die parasceves. Sed redeamus ad propositum. Deus habet tria scuta seu signa scilicet potenciam que est scutum patris, sapienciam que est scutum filii, bonitatem que est scutum spiritus sancti; illa tria scuta posuit deus in uno loco determinato, scilicet in natura humana, quando creavit hominem ad imaginem et similitudinem suam. Primus homo dominabatur omnibus bestiis; ecce potencia, que est scutum patris; primus habuit scienciam de omnibus rebus; ecce sapiencia, que est scutum filii; primus homo creatus est in gracia et in dilectione dei et proximi; ecce bonitatem, que est scutum spiritus sancti. Malignus vero spiritus in malo obstinatus volens pugnare contra deum accessit ad hominem, in quo tria scuta trium personarum erant appensa, et unum tetigit non scutum patris dicentis: Si comederitis, eritis potentes sicut dii. Non scutum spiritus sancti, dicentis: Eritis boni vel amantes. Sed tetigit scutum filii, in quo erant poma aurea, scilicet operacio trinitatis, dicentis: Si comederitis ex isto fructu, eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Tactum ergo est scutum filii dei; ideo decuit, ut deus pater mitteret filium, qui malignum spiritum pro nobis expugnaret. Illum dei filium armavit una virgo electa scilicet beata virgo Maria, de qua humanam naturam assumpsit, cum qua nos ad vitam eternam perduxit.