Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/491

E Wikisource
Haec pagina emendata est
469

eum in loco deserto reliquisset bestiis ad devorandum. Ille hoc audiens ait: Dic, domina, [103] ubi sunt ista tria jocalia? Et illa: In arca mea. Et dedit ei claves arce et invenit ea. Jonathas ei de fructu illius arboris, a qua lepram recepit, ad comedendum dedit, et de aqua prima, que carnem de ossibus separavit, ad bibendum ei tribuit; et cum gustasset et bibisset, statim est arefacta et dolores interiores senciens lacrimabiliter clamavit et spiritum emisit. Jonathas cum jocalibus suis ad matrem suam perrexit, de cujus adventu totus populus gaudebat. Ille vero matri a principio usque ad finem narravit, quomodo deus eum a multis malis periculis liberavit, et per aliquos annos vixit et vitam in pace finivit.

Moralizacio. Carissimi, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, regina mater ecclesia, tres filii homines in mundo viventes. Per primum intelligo divites et mundi potentes, quibus deus dat mundum ad voluntatem; per secundum mundi sapientes, qui per sapienciam mundanam, quicquit habent, acquirunt; per tercium filium bonum christianum ab eterno electum, cui dedit deus tria jocalia, scilicet annulum fidei, monile sue gracie sive spei et pannum caritatis; unde quicumque annulum fidei portaverit, graciam dei et hominis et amorem habere poterit in tantum, quod quicquit desiderat obtinebit, sicut scribit Paulus: Si habuero fidem ut granum sinapis, potero dicere huic monti: Transi! et transit. Si vero in pectore, hoc est in corde monile spei habueris, cogita quod volueris et, quod justum est, obtinebis; unde Dominus: Petite et accipietis; querite et invenietis! Et ad Hebre.: Spe salvi facti sumus. Si vero pannum caritatis habueritis, ubicumque esse volueritis, obtinebitis, ad Corinth. vi: Caritas non, que sua sunt, querit, sed que Ihesu Christi. Et Joh.: Deus caritas est. Sed ista tria jocalia sepius perdit homo in studio istius mundi per concubinam suam i. e. carnem, scilicet per carnalem concupiscenciam, quia caro spiritui adversatur. Concubina traxit pannum a Jonatha ipso dormiente. Sic caro sepius caritatem ab homine trahit per peccatum mortale, et eum in peccatis dormientem dimittit hominem ab omni gracia et adjutorio dei, quamdiu in peccato jacet. Jonathas excitatus a sompno flevit amarissime. Sic tu, postquam excitatus fueris a sompno peccati [103b] et te inveneris sine gracia et virtutibus, merito flere poteris. Quid ergo est faciendum? Surge velociter per opera misericordie et signa te signo sancte crucis in pectore, et invenies viam salutis. Perge quousque veneris ad aquam, per quam caro separatur ab ossibus. Aqua ista est contricio, que tam amara debet esse, quod debet separare carnem i. e. carnales delectaciones