Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/493

E Wikisource
Haec pagina emendata est
471

mea esset uxor ejus. Et ab illo die incepit eam diligere et clenodia dare. Domina vero eciam miro modo eum dilexit et, quando potuit, ad eum accessit, et omnibus viribus nitebatur, si possibile esset, in virum accipere post mortem viri sui. Erat autem ante fenestram castri senis militis arbor ficuum, in qua omni nocte philomena residebat, que dulciter cantabat, quod propter cujus cantum domina singulis noctibus surrexit et ad fenestram perrexit, et per magnum spacium ibidem exspectabat, ut canticum philomene audiret. Cum hoc percepisset vir ejus, quod singulis noctibus surgeret, ait ei: Carissima, qua de causa de lecto singulis noctibus surgis? Que respondit: Super arborem fici omni nocte residet[1] philomena, que tam dulciter cantat, quod oportet me surgere et eam audire. Miles hoc audiens de mane surrexit et cum arcu et sagitta ad arborem fici perrexit, philomenam occidit et cor extraxit et uxori presentavit. Domina videns cor philomene, flevit amare dicens: O bona philomena, fecisti, quod debuisti; ego sum causa mortis tue. Statim nuncium ad juvenem militem misit, nunciando ei crudelitatem mariti eo, quod philomenam interfecisset. Miles hoc audiens commota sunt omnia viscera ejus, et ait in corde suo: O si constaret isti crudeli, quantus est amor inter me et suam uxorem, pejus me tractaret. Armavit igitur se duplici armatura et castrum intravit et senem militem occidit. Post hoc cito moritur uxor sua, et ipse cum gaudio uxorem senis militis occisi in matrimonium duxit, et ambo longo tempore vixerunt et in pace vitam finierunt.

Carissimi, per istos duos milites intelligere debemus Moysen prophetam et dominum nostrum Ihesum Christum. Christus erat senex, qui ab eterno juvenculam desponsavit, scilicet legem novam. Moyses erat juvenis, quia in tempore factus, qui legem antiquam desponsavit. Arbor, in qua philomena cantavit, est crux, in qua Christus pependit. Philomena [104b] est ejus humanitas, que dulciter cantabat, quando patrem celestem pro genere humano rogavit. Sed Judei non poterant pati, quod domina surgeret de lecto i. e. quod tot surgerent de lecto peccati et Christum insequebantur; ideo ejus humanitatem occiderunt et cor ejus i. e. amorem, quem nobis i. e. cuilibet christiano ostendit, ut a peccato quiescat et deo fideliter serviat. Moyses vero armavit se duplici armatura et leonem occidit i. e. armavit se cerimoniis et circumcisione, et non tantum peccata ejus, sed omnium fidelium a primo parente usque ad adventum Christi ipsum occiderunt, sicut est scriptum: Ipse peccata nostra in corpore suo tulit.

  1. residet] orig. resideret.