Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/495

E Wikisource
Haec pagina emendata est
473

Cap. 123. (115.)

Quod juvencule sunt per parentes a luxuriosis cohercende et voluntati proprie non relinquende.

Miles quidam erat, qui peregre proficiscens commisit uxorem suam socrui sue servandam i. e. matri uxoris sue.[1] Uxor autem post decessum mariti quendam juvenem amavit, quod matri indicavit. Illa vero statim sibi favens juveni accessivit; quibus epulantibus miles adveniens hostium pulsavit. Statim uxor surgens amasium in lecto abscondit, et post hoc ostium marito aperuit. Qui cum intravit, precepit, ut lectus pararetur, lassus namque quiescere voluit. Uxor turbata, quid faceret, cogitavit. Quod videns mater ait: Ne festines, filia, lectum parare, donec monstremus marito tuo lintheum, quod fecimus. Mater erigens lintheum, quantum potuit, per unum cornu, alterum filie ad sublevandum dedit; et tamdiu lintheum extenderunt, donec amasius est egressus. Et sic maritus delusus est per extensionem. Quo facto ait mater filie sue: Nunc extende lintheum super lectum mariti tui, quod manibus tuis et meis contextum est.

Moralizacio. Carissimi, miles iste est quilibet homo, qui post baptismum pergit tamquam peregrinus in mundo isto, quia, quamdiu hic sumus, peregrini sumus. Psalmista: Ego peregrinus sum et filius matris mee. Sed in illa peregrinacione uxor scilicet caro sepius adulteratur cum viciis et concupiscenciis. Miles ad ostium pulsat, quociens recordatur, quid et quantum contra deum deliquit, et ideo tenetur pulsare i. e. orare, jejunare etc., opera bona facere; et sic poterit cameram bone vite intrare et in predictis divinis quiescere. Sed uxor i. e. caro sepe hoc percipiens, quod homo penitenciam proponit facere, turbatur, quia non sustinet libenter penitenciam. Statim mater i. e. mundus hoc percipiens erigit lintheamen i. e. mundi vanitatem, in quibus tantum homo delectatur, quod [105b] periculum proprium non advertit, quod est dolendum.




Cap. 124. (116.)

Quod mulieribus non est credendum, neque archana committendum, quoniam tempore iracundiae celare non possunt.

Quidam miles generosus quendam regem, a quo feodatus erat, graviter offenderat, et misit ad eum milites, ut pro eo intercederent.

  1. sue] orig. suo.