Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/497

E Wikisource
Haec pagina emendata est
475

intercessores deo, scilicet dilectos homines quasi consanguineos et amicos. Ut autem domino suo satisfaciat, pedester veniat et equester; pedester i. e. terrena et temporalia quasi despectabilia conculcando; equester vero toto cordis desiderio celestia contemplando. Sed canem quoque a dextris pro amico fidelissimo secum ducat, i. e. angelum suum bonum vel presbiterum, qui animam tuam habet custodire, qui licet sepius gladio suorum criminum vulneretur et offendatur, recurrit tamen fideliter ut amicus, qui sua secreta coram familia principis tenebit.[1] Joculatorem i. e. puerum parvum in gremio habere debet i. e. conscienciam bonam que, si bene regulatur, multum delectat hominem. Uxorem vero a sinistris pro inimico perfidissimo ducat i. e. carnis molliciem vel demonem, qui sua secreta coram familia principis et amicis i. e. coram cunctis angelis atque sanctis imminente mortis hora in perdicionem sui detegit et revelat. Tunc merito laudabitur miles sapiens, qui predictos inimicos sic fefellit, occulte vitulam mactando et in secreto domus in angulo subterrando i. e. corpus proprium in secreto cubiculo flagellando, aut secreta pectoris consciencia lacrimosa intense mundando, nec tamen homicidium perpetrando, i. e. modum debitum non excedendo, sed jejuniis et oracionibus, aliis bonis operibus sapienter in omnibus insistendo, per que tandem domini sui graciam, quam perdiderat, rehabebit.




Cap. 125. (117.)

Mulieres non solum pandunt secreta, sed ad hec mentiuntur plura.

Erant duo fratres, quorum unus laicus et alter clericus; laicus sepe audierat a fratre suo, quod mulieres secretum alicujus non potuerunt occultare. Cogitabat experiri hoc cum uxore sibi dilecta, [106b] cui dixit una nocte: Carissima, secretum habeo; tibi panderem, si certus essem, quod nulli dices; quod si contrarium facies, confusio intolerabilis michi esset. At illa: Domine, noli timere, unum corpus sumus; bonum tuum est meum et e converso et eciam malum similiter. Qui ait: Cum ad privatam accessissem, ut opus nature facerem, corvus nigerrimus a parte posteriori evolabat, de quo sum contristatus. Que ait: Letus esse debes, quod a tanta passione es liberatus. Mane vero mulier surrexit et ad domum proximi sui ivit et domine domus dixit: O domina carissima, potero tibi pandere aliqua secreta? Que ait: Ita secure, sicut anime tue. Que dixit: Mirabilis

  1. tenebit] orig. revelat.