Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/507

E Wikisource
Haec pagina emendata est
485

tres milites, per quos intelligo tria genera hominum; per primum mundi potentes, qui credunt per potenciam et fortitudinem mundanam paradisum acquirere; et licet sint ad hoc apti, venit tamen subito sagitta superbie et ipsos spiritualiter interficit; per secundum militem mundi sapientes intelligere debemus, qui incipiunt jura allegare, ut sunt judices, ecclesiastici, advocati et judices temporales, qui credunt per sapienciam suam paradisum acquirere; et dum incipiunt vitam tenere, venit sagitta avaricie, i. e. bursa plena pecunie et sic percutit [111b] eos et spiritualiter interficiuntur. Per tercium militem, qui dulciter sine tumultu loquebatur, Christianum simplicem totaliter in deo cor habentem poterimus intelligere, non confidens in pompa humana nec de ejus sapiencia, sed solummodo in deo juxta illud Psalm.: Beatus homo, qui sperat in domino. Certe talis castrum paradisi poterit acquirere, quod nobis prestare dignetur.




Cap. 131. (123.)

De divitibus quibus datur et pauperibus quibus id quod habent abstrahitur, quomodo deus eternaliter eos remunerat per celestem patriam.

Rex quidam fecit proclamari, quod omnes indifferenter ad eum venirent et quicquit ab eo peterent obtinerent. Nobiles et divites aliqui ducatum, aliqui comitatum, aliqui miliciam, aliqui aurum et argentum pecierunt et obtinuerunt. Deinde pauperes et simplices venerunt ad regem eciam petentes. Quibus rex ait: Tarde venistis, ante vos nobiles et principes venerunt et omnia que habui eis dedi. Qui tristes de responsione fuerunt; rex vero pietate motus ait: Carissimi, tantum eis temporalia dedi, sed dominium retinui, quia nullus hoc petivit; ego do vobis hoc, ut sitis domini eorum et judices. Divites hoc audientes contristati sunt et venerunt ad regem dicentes: Domine, confusi sumus, quod pauperes et servos nostros constituisti judices et dominos nostros; melius est nos mori, quam sic servituti subjici. Ait rex: Carissimi, non facio vobis injuriam; quicquit a me petivistis vobis dedi intantum, quod nichil michi retinui nisi dominium, quod dedi eis; sed do vobis consilium: quilibet vestrum satis habet ad vivendum, det ergo quilibet vestrum partem de diviciis pauperibus, per quam poterunt honeste vivere, et ego dominium ab eis recipiam, et apud me manebit et sic eritis liberati a servitute magna. Quod et factum est.