Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/511

E Wikisource
Haec pagina emendata est
489

Dominus fortis et potens etc. Qui videns mundum in periculo et totum genus humanum in perdicione, perrexit ad sepulchrum i. e. uterum beate virginis, et ibi invenit arma primi parentis i. e. humanitatem quam assumpsit et contra diabolum pugnavit, victoriam obtinuit, et nos a morte liberavit. Emuli sunt Judei, qui hoc videntes illum apud Pilatum accusabant, dicentes: Ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum etc. Miles dicebat: Melius est, ut una domus destruatur, quam tota civitas. E contra Caiphas dicebat: Expedit, ut unus moriatur et non [113b] tota gens. Ideo Pilatus eum morti tradidit, de cujus morte petre scisse sunt et tenebre facte sunt super universam terram, sed facta victoria iterato in sepulchro arma reposuit i. e. corpus suum gloriosum in terra quievit. Studeamus ergo ejus mortem plangere in mente, in corde retinere et ad memoriam reducere, quia viriliter pro nobis pugnavit et nos a faucibus diaboli liberavit, unde propter hoc tenemur eum super omnia diligere et pro ejus amore patrem et matrem dimittere. Quis unquam audivit, quod homo habens unicum filium et heredem, qui eum mori permittere vellet, sicut pater celestis fecerat de unico filio suo domino nostro Ihesu Christo et tamen mortuus est. Sic et nos debemus voluntarie carnis delectaciones et omne quod deo displicet per penitenciam mortificare, et sic vitam eternam optinere.




Cap. 135. (127.)

De consciencia nostra que dum angustiatur ad deum per confessionem et opera meritoria recurramus.

Refert Augustinus de civitate dei, quod Lucrecia romana nobilissima moribus, que erat uxor Calatini, et cum ille Calatinus Sextum nomine filium imperatoris Tarquinii ad castrum suum invitasset, Sextus est statim captus in amore pulcherrime Lucrecie. Tempus aptum, quo imperator et Collatinus de Roma simul recederent, observans, et ad predictum castrum reversus ibi pernoctavit et nocte illa non ut hospes sed ut hostis cubiculum Lucrecie clam ingressus, manu sinestra opprimens pectus ejus, dextra vero gladium tenens se prodidit dicens: Sine mora michi consencias vel morieris. Illa vero nullo modo consentire volebat dixitque Sextus: Nisi michi consencias servum jugulatum nudum corpori tuo nudo eciam te jugulato sociabo, ut per orbem fama currat, Lucreciam ob stupri causam cum servo in cubiculo jugulatam. Illa vero timens de tali infamia coacta concessit.