Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/517

E Wikisource
Haec pagina emendata est
495

vivat, et ipse impius in iniquitate sua moreretur, sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Rogemus igitur etc.




Cap. 141. (133.)

De sano consilio semper audiendo et contrario abjiciendo.

Fulgencius regnavit, in cujus imperio erat quidam miles nomine Zedechias, qui uxorem pulchram accepit, sed non prudentem. In cujus domo quidam serpens in quadam camera habitabat, miles vero torneamenta et hastiludia frequentavit in tantum, quod evenit ad magnam egestatem, flevit amare et quasi desperatus hincinde ambulavit ignorans, quid agere[1] deberet. Serpens videns ejus dolorem data est ei vox a deo sicut quondam asine Balaam et ait: Cur fles? Fac secundum consilium meum et post factum non penitebis! Singulis diebus lac michi dulce ministra et te ditabo! Miles hoc audiens gavisus est valde hoc fideliter adimplere promisit. Statim infra breve tempus ditatus est valde, et prolem pulchram et magnas divicias [116b] habebat. Accidit una dierum, quod uxor diceret marito: Domine, credo, quod ille serpens multa bona possidet in camera, in qua jacet. Consulo igitur, ut occidatur, et bona ejus obtinebimus. Ille vero ad instructionem mulieris malleum portavit, ut serpentem occideret, cum vase lactis. Cum vero serpens vas lactis videbat, caput extra foramen camere extendit, ut lac more consueto lamberet; miles vero hoc videns malleum extendit et serpentem percutere volebat. Serpens hoc subito videbat et caput retraxit, et ictum mallei vas suscepit, statimque prolem post hoc et omnia, que habuit, miles amisit. Ait ei uxor: Heu malum consilium dedi tibi, sed perge ad foramen serpentis et te in omnibus humilia, si forte graciam per eum obtineas! Perrexit miles ad cameram serpentis et flevit amare petens graciam, ut per eum sicut prius ditari possit. Ait serpens: Modo video, quod stultus es, et tu in stulticia permanebis, quia non potest esse, quin ille ictus magnus mallei ad memoriam sepius michi veniat et occurrat, quomodo prolem tuam occidi et omnes divicias abstuli, et sic nulla pax vera inter nos stare potest. Miles vero contristatus est valde et ait: Tibi fideliter promitto, ammodo contra te nichil velle perpetrare, si graciam tuam habere possum modo. Cui serpens: Carissime, natura serpentis est astucia et veneno plena; sufficiant tibi verba mea, quia jam michi occurrit ad memoriam ictus mallei cum

  1. agere] orig. argere.