Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/520

E Wikisource
Haec pagina emendata est
498

ad rethe, quia per cautelas eorum faciunt contra justiciam, unde dicit Job: Audacter deum provocant, quia si pars una eis vult dare aliquid, accipiunt de parte altera bursam plenam, [118] dum illam trahant ad se et sic faciunt discordiam contra veritatem, unde dicitur in Abacuc: Lacerata est lex, propterea egredietur judicium perversum. Unde contra tales ait Psalmista: Labor labiorum ipsorum operiet eos i. e. in profundum inferni deprimet eos, in miseriis non subsistent. Deinde Crismel alter canis mittitur circa lepores, qui cum veloces sunt, montes transeunt i. e. ordinati in ecclesia, sicut sunt presbiteri, rectores, capellani, monachi et fratres mendicantes, qui deberent per racionem transire ad montes alte vite, scilicet de terrenis exonerari, mundum despicere. Sed heu, plures sunt tantum temptati per canem istum, quod ducit eos pro voluntate sua ad rethe diaboli in eo quod confidunt in rebus, in quibus decipiuntur, cum rector ecclesie vel plebanus ducentas vel trecentas marcas annuatim colligit de bonis ecclesie, de quibus post simplicem suam necessitatem deberet omnia que supersunt dare pauperibus, que nunc exponit pro mundi vanitatibus et pompa seculi, et quod pejus est in luxuria et gulositate. Deinde alter canis est solutus, qui vocatur Belyn, i. e. usura ad mercatores, propter quam plures cadunt in rethe diaboli, quia vendunt et emunt, ut terciam partem lucrentur vel plus, dicit Psalmista: Non deficit de plateis eorum usura et dolus, ergo veniat mors super illos etc. Deinde alter canis, qui vocatur Beanus i. e luxuria, per quam multi clerici et laici, divites et pauperes, parvi et magni, juvenes et senes in rethe diaboli sunt. Videns ergo deus totum genus humanum per recia diaboli destrui et captum teneri misit filium suum in castrum puelle duplici armatura armatum, scilicet divinitate et humanitate, et postquam natus est die octavo diabolum aggreditur, scilicet quando erat circumcisus, et postea dedit bellum, scilicet in parasceve, et obtinuit victoriam, ut sic nos a viciis et retibus diaboli liberaret, et ad vitam eternam perduceret.




Cap. 143. (135.)

De timore extremi judicii.

Quidam rex erat, qui statuit pro lege, quod quicumque subito mori deberet, mane ante ortum solis ante domum ejus tubas canerent, et statim talis vestibus nigris se indueret et sic ad judicium veniret.