Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/529

E Wikisource
Haec pagina emendata est
507

Cap. 150. (142.)

De rore celestis gracie.

Plinius narrat, quod sit quedam terra, in qua nec ros nec pluvia descendit, unde maxima est ibi siccitas et defectus aque, quia tantum est ibi unus fons, qui habet aquam in profundum, cum vero homines aquam volunt habere, accedunt ad fontem cum omni genere musicorum, quod habent et circueunt fontem, dulcem faciunt melodiam, post melodiam aqua ascendit ad os fontis et fluit in habundancia, et sic homines aquam capiunt et recedunt.

Carissimi, terra illa sicca est mundus iste qui hominem siccum reddit ab oracione et devocione et subtrahit rorem celestis gracie. Fons iste est deus, Ecclesiastici vi: Fons sapiencie in excelsis[1] dei. Eamus ergo ad fontem illum cum instrumentis musicis i. e. cum devotis oracionibus, ut nostra vox sit dulcis in aure dilecti dei et accedet ad nos aqua gracie sue, quam etc.




Cap. 151. (150.)

De anima peccatrice per peccati lepram infecta quomodo curatur.

Quidam rex nobilis in regno suo habuit duos milites; unus erat avarus et alter invidus. Avarus pulchram uxorem habuit, oculis omnium graciosam, invidus vero uxorem valde turpem et omnibus odiosam, et quandam terram annexam militi avaro habuit, quam miles cupidus per omnia habere desiderabat. Sepius ad eum accessit et multa ei obtulit, si terram suam ei vendere vellet; miles vero invidus respondit, se non velle vendere heriditatem suam pro auro vel argento. Attamen ex invidia cepit cogitare, quomodo pulchritudinem uxoris militi avaro posset denigrare et dixit militi avaro: Si desideras terram meam habere, nichil pro precio desidero, nisi quod uxor tua mecum sit una nocte. Qui ei annuit et uxori dixit, que repulsam dedit primo, sed tandem per virum inducta consensit. At ille miles invidus, antequam ei condormiret, cum leprosa commiscuit, hoc facto ad dominam accessit et eam cognovit quociens voluit; quo facto eidem intimavit, quod lepram incurreret, dicens, quomodo invidiam de hoc habuisset, quod uxor sua tam turpis esset et ipsa tam pulchra; ideo eam sic deturpavit. [125] Quod audiens, tristis facta est et flens amare marito suo intimavit, qui valde tristis factus dixit uxori sue: Do tibi

  1. in excelsis] orig. et excelsis.