Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/544

E Wikisource
Haec pagina emendata est
522

hinc profectus est, habet annos xiv; non veniet ad recipiendum filiam, nec litteras pro ea misit; puto quod mortuus est, nutrix ejus mortua est, neminem habeo emulum; occidam eam et ornamentis ejus filiam meam ornabo. Et cum hec cogitasset, venit quidam de villa Theophilus nomine, quem vocans ait: Si cupis premium accipere, Tharsiam interfice! Ait villicus: Quid peccavit innocens virgo? Et illa: Pessima est, et ideo mihi negare non debes; fac quod jubeo, et si non feceris, male tibi eveniet. Et ille: Dic mihi, domina, qualiter hoc potest fieri? Que ait: Consuetudo ejus est, mox ut venerit de scolis, non prius sumere cibum, quam nutricis sue introierit monumentum, ubi te cum pugione paratum inveniat. Apprehende crines ejus a vertice, et eam interfice, et corpus ejus mitte in mare, et libertatem tuam a me cum magno premio accipies. Villicus tulit pugionem; gemens et flens ibat ad monumentum et dixit: Heu non merui libertatem, nisi per sanguinis effusionem innocentis virginis? Puella autem rediens de scolis monumentum cum ampulla vini intravit, sicut solebat facere; villicus impetum fecit et apprehendens crines puelle jactavit eam in terram. Dum autem volebat eam percutere, ait ad eum Tharsia: O Theophile, quid peccavi contra te vel contra aliquem, ut moriar? Ait villicus: Tu nihil peccasti, sed pater tuus, qui te cum magna pecunia et ornamentis regalibus reliquit. Cui puella: Peto, domine, ut si nulla spes mihi est, permittas me deum testari. Cui villicus: Testare, et deus ipse scit, quod coactus te interficio. Illa vero cum esset posita in oratione, venerunt pirate videntes puellam sub jugo mortis stare, et hominem armatum volentem percutere eam, clamaverunt: Parce, crudelissime barbare! Illa est nostra preda, non tua victoria. At ille, ut talia audivit, fugiens post monumentum latuit in litore, pirate vero rapuerunt virginem, mare petunt. Villicus rediit ad dominam et ait: Quod jussisti, factum est; tu vero, ut consulo, induas te lugibilem vestem et ego tecum, et effundamus lacrimas falsas in conspectu civium, et dicemus eam ex gravi infirmitate defunctam. Stranguilio ut audivit, terror et stupor eum invasit, et dixit: Da ergo et mihi vestem lugibilem, ut lugeam, quia tali scelere sum involutus! Heu quid faciam! Pater puelle istam civitatem a periculo [126] mortis liberavit, propter istam civitatem naufragium pertulit, bona perdidit et penuriam perpessus est, et restitutum est ei malum pro bono! Filiam suam, quam nobis misit nutriendam, crudelis leena devoravit. Heu cecatus sum, lugeam innocentem, vinctus sum ad pessimum venenosumque serpentem. Elevans oculos ad celum ait: Deus, tu scis,