Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/557

E Wikisource
Haec pagina emendata est
535

perpetuum habet monumentum, quod singulis annis, illo eodem noctis renovante momento vulnus in superficie cutis superductum recrudescebat. Unde factum est, ut post annos paucos miles illustris transfretavit et sub multiplicata contra paganos pugnandi strenuitate vitam domino reddens commendavit.

Moralizacio. Carissimi, miles iste strenuissimus est dominus noster Jhesus Christus, qui est miles et rex regum et dominus dominantium, qui cum milite adversario scilicet diabolo pugnaturus de castro supernorum civium mundum istum ingreditur. Humanum enim genus redimi non potuisset, nisi dei filius mundum contra diabolum pugnaturus intrasset. Nam ante Christi nativitatem nullus sanctorum, quamquam justus fuerit, regnum celorum intrare potuit; propterea dei filius ex consultu dei patris ab indigenis suis hoc mirabile intelligens, qui ante multa annorum milia limbum inferni introierant. Unum de nobilibus armigeris elegit, quo comite mundum istum intravit, cui equum ante tempus pugne commendavit, quia dum Christus de Maria virgine nasci voluit, ab ejus purissimo sanguine spiritu sancto cooperante carnem sumpsit, quam pro armigero deputavit. Sed cum miles iste campum intrasset et adversarium suum diabolum considerasset, exclamat miles, ut alterum inveniat, et ecce ex opposito alter miles scilicet diabolus adinstar militis per superbiam armatus occurrit. Sed dominus noster omnes, quos secum habuit, dimisit, solus campum intravit preter equum id est humanitatem; qui dum tempus passionis ejus appropinquaret et Judei eum caperent et crucifigerent, nullum secum habuit, quia discipuli, ut evangeliste testantur, relicto eo fugerunt, in orto solus, in captura solus, in cruce solus, in omnibus passionibus suis et angustiis corporis solus, ita ut impleretur illud Ysaie: Torcular calcavi solus, de gentibus non est vir mecum. Quid plura? Extensis clipeis, directis hastis [132b] equi etc. Quia dum Christus humanam naturam, ad quam redimendam venerat a lapsu primorum parentum erigeret, humilitatis sue clipeum extendit, hastam superbie nequissimi diaboli fregit et adversarium suum potenter impulsit ad casum, et ad inferni profundissima dimersit. Sed miles noster Jhesus Christus in hac pugna i. e. passione sua per Jude traditionem et multivariam derisionem ac postremum per mortis et crucis sententie prolationem cadens et cito resurgens, quia die tercia, sicut ipse de se testatur: Precedam vos in Galileam, resurrexit. Tunc adversarius Christi lanceam in die parasceves subducit et femur nobilissimi regis[1] nostri ictu atrocissimo transfodit;

  1. regis] orig. cordis regis.