Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/566

E Wikisource
Haec pagina emendata est
544

leo rugiens circuit, querens quem devoret, et quosdam ut datos mactet et sine spe reddendi incarceratos sibi retineat, quosdam ut commendatos ad tempus maceret et affligat. Nec diu post ille, quo demones pro vehiculo utebantur, consimili patris imprecatione in medium exiit, et quia cum raptus erat majoris perfectiorisque discrecionis exstiterat, fidelius ac intelligibilius, que apud demones gerebantur, exposuit. Asserebat, juxta predictum locum in subterranea specu palacium esse latum, in cujus aditu janua est, et ibidem quedam obscuritas, ad quam cum mutuo applausu, postquam demones orbis partes percurrerint, conveniunt, et quid egerint majoribus suis nunciant. Verum hanc palacii consistentiam nullus preter ipsos et eos, qui perpetuo damnacionis jugo in demonum transierunt proprietatem.

Ex predictis, carissimi, informari possumus, ut cum aliquibus in factis nostris contrarietatibus advenientibus impedimur, non statim diabolum aut ejus quodlibet auxilium invocemus, neque familiam nostram quamvis in aliquo delinquentem diabolo commendemus, quia qui sibi commendatur, in corpore magis studet atque contrariatur de operibus bonis, que homo posset tunc operari in mente, sperans aliquid proprietatis in mente possidere, qui cautius insidiatur, ut rapiat pauperem animam per peccatum infectam, ut attrahat eam in penam et damnationem perpetuam in lacum miserie et lutum fecis, quoniam ibi est nix perpetua, glacies continua attestante beato Iob, qui ait: Ibi transitur ab aquis nivium ad calorem nimium et e contra, illic cristalli copia et nunquam solis presentia. Cristallus speculum et faciem clarissimam sancte trinitatis significat, speculum inquam sine macula, in quo sanctorum angelorum exercitus videre congaudet, in infernis nullo tempore per misericordiam illucebat; sed illic est cristalli penitentia i. e. ignis intolerabilis perpetua copia, in qua hominis filia i. e. peccatoris damnata anima non solum septennis sed sempiternis suppliciis traditur crucianda.




Cap. 163.

[137] De timore inordinato.

Alexander regnavit, qui unicum filium nomine Celestinum habebat, quem multum dilexit. In animo suo cogitabat: Bonum est, filium meum ad doctrinandum dare. Vocavit quendam philosophum et ait: Magister, accipe filium meum ad doctrinandum et dabo tibi mercedem! At ille: Domine, presto sum voluntati vestre per omnia satisfacere.