usque ad sanguinis effusionem flagellatus eris. Puer vero timens, a principio usque ad finem ei omnia retulit, quomodo diabolo esset obligatus. Magister vero contristatus est valde, fecit puerum revocari et contricione magna confiteri, ac diabolo abrenunciare, et post hec factus est homo sanctus, et deo animam post vitam bonam reddidit.
Moralizacio. Carissimi, iste rex est dominus noster Ihesus Christus, in custodia scilicet propheti et prelati traditus ad doctrinandum in bonis operibus, qui sepius circa pratum i. e. mundum ambulat. Videt[1] equum scabiosum jacentem, hoc est peccatorem in peccatis suis involutum, et duas oves ligatas i. e. prelatum ecclesie et predicatorem, qui debent adinvicem ligari cum corda caritatis. Prelatus ecclesie tenetur, secundum jura predicatores admittere, sicut sunt fratres minores et predicatores. Isti duo propter nimiam caritatem, per quam sunt ligati, sepe tangunt locum doloris in peccatore, hoc est prelatus per censuram ecclesiasticam aliquos excommunicat, predicator sermocinando peccata eorum tangit, unde videmus, quod aliqui, qui sunt tacti per prelatum aut predicatorem, non corrigantur; statim ad modum equi incipiunt recalcitrare, murmurare, quod ambos secum portat eos, ubique detrahendo oblata ac decimas sufferendo elemosinas facere. Sed tunc quid sequitur? Equus ambas oves ad molendinum etc. i. e. peccator sepe ad utrumque hoc inconveniens ducit, quotiens eos verbo aut opere ledit, et igne detractionis comburit, quotiens famam eorum denigrat. Vel aliter potest reduci. Equus iste scabiosus erat totum genus humanum per peccatum primi parentis infectum; due oves ligate duo testamenta, quia in utraque lege decem precepta sunt posita. Ecce ligantur magna adinvicem per istas duas leges. Equus scilicet peccator tangitur, quando propter peccatum pena secundum utramque legem apponitur; sed sepius peccator recalcitrat, sicut Datam et Abyron contra deum murmurabant, et ideo perierunt, et ideo totum genus humanum, si per penitentiam tactum fuerit per Christi passionem, oportet quod recurrat ad molendinum cum duabus ovibus i. e. cum duobus testamentis; ad ecclesiam scilicet recurrat et ibi se [138] ipsum comburit gratia divini amoris, quia lex antiqua de lege quod dicebatur in figura, in nova habetur etc., quia lex antiqua non est totaliter destructa sed combusta spiritus sancti gratia, quia in antiqua lege hoc, quod dicebatur in figura, in nova habetur expositum.[2] Lex nova eciam igne spiritus sancti est combusta, sicut testatur Salomo: Mittam vobis spiritum sanctum etc. scilicet ignem amoris. Vel aliter potest reduci. Equus scabiosus in prato peccator est in