Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/570

E Wikisource
Haec pagina emendata est
548

quam celos intrare peterent. [139] Qui teste Boetio in quarto libro de consolatione philosophie summam felicitatem in voluptatibus esse constituunt, hii cum calice meroris et arena tribulationis apud inferos potabuntur, quia impossibile est, ut hic ventrem et illic mentem repleant, et de deliciis ad delicias transeant. De tercio, quem vidit in ardenti fornace jacentem, cui talis fervor sufficere non potuit, sed ad hoc ignem deglutivit; talis comparatur illis, qui divitiis et honoribus ceteris se preponunt, sed et hoc nec eis sufficit, sed toto conamine laborant ad hoc, ut pauperes spoliant et per usuras suas aut alia quecunque extorquendi genera illicita, que habent, ab eis habere poterunt, de quibus dicitur Job. xx: Abstulisti pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus. Proverb. xviii: Qui coacervas divitias etc. De quarto, qui stetit supra pinaculum templi; significantur illi, qui omnia opera sua bona faciunt, ut videantur ab hominibus, sicut hypocrite, qui sub specie boni omne malum, quod possunt, faciunt. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Unde Job. xxi: tenent tympanum citharam etc. Quia cum Pharisei et simulati aliquod opus bonum scilicet elemosinam aut hujus modi facere voluerunt, posuerunt se ad terminum et angulum alicujus publici transitus hominum, ut viderentur, et cum hoc tubis et citharis canebant. De quinto, qui membra sua devorabat; signat eos, qui omnia bona opera virorum ecclesiasticorum et doctorum sacrorum, qui zelatores sunt, sacre doctrine detrahunt, et inquantum in ipsis est perverse devorantes intelligunt, nec a detractionibus cessare volunt.




Cap. 165.

Item de mundi perversitate.

Legitur in vitis patrum, quod angelus ostendit cuidam sancto tres homines triplici fatuitate laborantes. Primus homo fasciculum de lignis faciebat, et cum non posset portare pre nimia gravedine, adhuc plura ligna adjungebat. Secundus aquam de puteo profundo cum multo labore hauriebat cum vase cribrato et foraminibus pleno et tamen non cessabat implere. Tercius trabem in curru gerebat, volensque domum intrare, janua tam arcta et parva erat, quod intrare non potuit, et tamen non cessabat equum verberare et pungere, quousque in foveam profundam simul ceciderunt. Tunc ait angelus: Quid tibi videtur de istis tribus hominibus? [139b] At ille: Tres stulti sunt. Cui angelus: Primum, quem vidisti, per illum intelligas