Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/573

E Wikisource
Haec pagina emendata est
551

humilia sentit et in nullo superbit; postea saltabit ad octo quadra octo beatitudinum, quia omnis, qui se humiliat, exaltabitur. Quartum genus est popularium, quorum omnium est unus atque idem progressus; nam de uno quadro, in quo situati sunt, possunt progredi ad tercium quadrum, eo quod quasi securi infra regis confinia consistunt. Cum vero extra regis terminos prosiliunt, uno quadro contenti semper in directum ascendunt, nunquam tamen revertuntur in rectum, ut euntes curent per virtutem acquirere, quod nobiles situati retinent in dignitate. Unde si sic per milites et alios nobiles adjuti fuerint, quod ad lineam adversariorum nobilium quadratam perveniant, per virtutem acquirunt, quod regine per gratiam est concessum; est autem sciendum, quod populares ascendentes in rectum, si quem nobilem aut popularem invenerint adversarium, et hoc in angulis ipsum a dextris et a sinistris capere et occidere possunt, nunquam autem extra lineam rectam ad dextram vel sinistram progreditur popularis, nisi cum regine obtinet dignitatem. Carissimi, populares isti utriusque conditionis et sexus homines significant, inter quos reges potentes nobiles et alii illustres ad regendum et perficiendum positi sunt. Qui cum eorum officia secundum leges et rationes non dirigunt, nobilitatis sue virtutem amittunt et actum conditionemque popularium incurrunt; omnes enim ab uno patre geniti et procreati sumus Adam, inter quos virtutibus preclari regis et nobilium nomina merito sortiuntur; sed dum populares i. e. plebeji homines simplices juxta discretorum confessorum suorum consilia viventes et mandatis ecclesie obedientes lineam recte vite ascendunt, merito regum et nobilium sanctorum nomina ex officio perfectionis vite in celestibus sortiuntur. Nemo ergo tales populares despiciat, quia tam ad imperium quam [141] ad summum pontificatum virtutibus plenos et gratiis eos legimus pervenisse. Cum gigas quidam nomine Arius divitiis esset in opulentissimo Indie regno inflatus et omnino rex impius, hic cum venisset ad hospitium Appollinis sciscitaturus, an aliquis mortalium esset eo felicior, ex abdito sacrorum specu vox insonuit, que ei pretulit quendam popularem Agalaum nomine; hic erat pauperrimus rebus, animo vero dives et etate senior, qui terminos agri sui nunquam excesserat. Sic ergo Appollo magis approbat cum securitate tranquilla Agalai rude tugurium, quam tristem et sollicitudinibus aulam plenam gigantis ditissimi. Magis enim approbavit paucas glebas pavorum inexpertes quam oram Lidie pinguissimam metu plenam. Hic pauper Agalaus virtuosissimus fuerat; quanto enim homo est natione inferior, virtute vero superior, tanto gloriosior