Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/575

E Wikisource
Haec pagina emendata est
553

animus, sed corruptor. Solinus dicit, quod preter mulieres pauca animalia coitum movent gravida, nigram faciem ad omnium virorum adspectum debent habere, ne ab aliis sollicitate de incontinentia diffamentur. Ovidius:

Que dant queve negant, gaudent tamen esse rogate;
Ludunt formose; casta est, quam nemo rogavit.

Sexti, qui hunc ludum exercent, reges sunt et nuncupantur; rex enim super omnes alios est, quod motionis et progressionis natura manifestat; cum enim resideat in quarto quadro albo, cum ipse sit niger, habet a dextris in albo militem, alphilem vero et rochum in nigro, in sinistra vero tenet loca opposita; quia vero rex, ut dictum est, super omnes obtinet dignitatem et dominium ratione dignitatis, non decuit eum multo spacio a regni sui solio absentari, et ideo cum moveri incipit de suo quadro albo, naturam sequitur rochorum a dextris et a sinistris, ita tamen quod a sinistris non potest se ponere in loco nigro juxta rochum situatum in albo, sed potest se ponere in albo loco juxta dictum rochum ad angulare quadrum, ubi situati sunt civitatis custodes [142] et ibi naturam habet militis in tali progressu; istos autem duos progressus sortitur vice regine. Carissime, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, qui est rex regum super omnes in celo et in terra, quod progressionis et motionis sue natura manifestat. Dum enim progreditur, omnes sanctorum angelorum chori ipsum tanquam dominum venerantes comitantur, qui et secum habet rochum et alphilem aliaque schacalia, et locum universorum recto tramite occupat circum quaque, teste Psalmita, qui ait: Si ascendero in celum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades. Denique reginam secum ducit i. e. misericordiarum piam matrem et dominam nostram Mariam. Cujus vice unum progressum miserationis ad popularium quadrum i. e. hominum in mundo viventium facit, unde merito nomen illud gloriosum per prophetam sortitus est, ubi eum patrem misericordiarum et deum totius consolationis esse protestatur; dum enim meroris et perditionis nostre per peccatum protoplasti nullus sanctorum aut electorum recuperacionem facere poterat, ipse misericors rex ad popularium suorum restaurandum gregem et numerum de celestibus sedibus ad hujus mundi miserabilem quadrum ingredi dignatus est, et a servitute diabolica liberavit, cujus sibi gratias per infinita secula reddamus.