Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/577

E Wikisource
Haec pagina emendata est
555

tibi tria mandata! Que si diligenter homo custodierit, ad magnum profectum pervenire posset etc. Rex iste est trinitas, in qua sunt tres persone et unus deus, quam rem nunquam poterimus apprehendere, quamdiu sumus in hoc mortali corpore, secundum quod dicit apostolus: Jam videmus in enigmate, postea videbimus sicuti est. Nec fides habet meritum, ubi humana racio prebet experimentum. Item salvator in evangelio respondit mulieri petenti: Dic, ut sedeant hii duo filii mei etc. Respondit salvator: Nescitis, quid petatis. Item dicebat Petro, querenti de consummacione seculi etc. Dixit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta etc. Ecce isti stupebant rem apprehendere, quam non potuerunt attingere.

Aliter istud exemplum potest reduci ad illos, qui appetunt honores et divitias. Exemplum de Lucifero, qui rem appetiit, sed impossibile ei apprehendere erat, quando dicebat: Ascendam usque ad tercium celum. Quid ergo sequitur post? In infernum cecidit. Item de primo parente, qui per esum pomi deus esse voluisset, propter quod a paradiso est expulsus et mortem sibi et nobis omnibus paravit. Consulo ergo, ut vos divites ac mundi potentes nolite rem apprehendere, que apprehendi non potest, sicut sunt bona temporalia ac seculi honores, que nunquam veraciter poterunt sine damno anime apprehendi, sicut dicit apostolus: Qui voluerit dives fieri, incidit in laqueos diaboli. Et licet bona obtinueris, quando melius speras de eisdem gaudere, defraudaberis. [143] Exemplum de illo divite, qui dicebat: Destruam horrea mea. Et eadem nocte defunctus est. Secundum mandatum est: de re perdita et irrecuperabili non dolebis! Carissimi, debetis scire, quod per rem perditam debemus intelligere corporis sanitatem aut divitias, quas deus aufert ab eo, quem diligit, juxta illud: Flagellat omnem filium suum, quem diligit. Sed cum aliqui facti sunt ceci claudi aut membro aliquo privati vel divitiis spoliati et ultra quam credi potest dolent et gratias deo non offerunt, sicut Esau multum dolebat, quod benedictionem patris amisit et tamen obtinere non potuit. Tercium mandatum est: verbo incredibili non credas! In isto verbo, carissimi, multi sunt decepti per diabolum, mundum et carnem. Diabolus suggerit multa et falsa promittit, que sunt incredibilia, sicut de primo parente, qui credidit diabolo, quando dixit: Si comederitis de ligno, eritis sicut dei. Credidit et erat deceptus, et ideo a paradiso est expulsus. Promissio diaboli erat incredibilis propter duo: primo, quia mendax, secundo, quia deus ei predixit: In quacunque hora comederitis de ligno, moriemini. Sic modo aliqui tamen credunt diabolo, mundo et carni, quod statim