Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/581

E Wikisource
Haec pagina emendata est
559

lex, ne divitie causa sint luxurie. Propterea publica convivia celebrari instituit, quia propter divitias multi perierunt et sunt multis causa, quare in luxuriam aut alia peccata mortalia sepius cadunt. Propterea Salomon dominum rogavit, dicens: Divitias et paupertates ne dederis mihi! Octava juvenibus toto anno una sola voluit uti veste; quid per hanc vestem nisi solam caritatem intelligimus, que operit multitudinem peccatorum? Per hanc enim vestem possumus placere deo, qui super omnia caritatem fraternam in nobis diligit. Caritas, teste apostolo, non agit perperam, non querit que sua sunt, non emulatur etc. Sic nos in caritate radicati non debemus solam nostram salutem et salvacionem querere, sed et fratris nostri debemus saluti providere, per vitam exemplarem aut bonam admonicionem in viam rectam dirigere, ne sicut ovis errans a pastore pereat, sed pascua vite celestis per vestem caritatis inveniat. Nona pueros pauperes etc. i. e. ut introducantur in agrum ecclesie secundum merita sua ad promovendum sicut ceteri; quia deus eligit pauperes in hoc mundo ipsos heredes regni sui faciens, [145] ubi dicit: Beati pauperes! Glossa: Non omnes, sed spiritu! Quoniam ipsorum est regnum celorum. Item Psalmista: Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum etc. Et quis est pauper ille? Glossa: Spiritu. Pauper iste laborat in agro i. e. in hoc mundo, quoniam agricultura dei sumus et ad laborem a juventute nascimur, sicut avis ad volandum, Job ix, et in vinea domini i. e. ecclesia laborem penitencie suscipimus, et post conductionem conventione facta laboris nostri secundum merita vel demerita gloriam vel penam in eternitate a dispensatore et patrefamilias Ihesu Christo recipiemus. Decima statuit, virgines sine dote nubere, i. e. bonos Christianos sine dote i. e. amore mundano nubere Christo. Sunt multi, qui spontanea voluntate castitatem fovent et terrena despiciunt, ut celestia premia postmodum recipient. Undecima, uxores eligi i. e. animas deo placentes ad ejus servicia coaptemus; nihil deo tantum placet, sicut anima munda, que totaliter deo est data. Duodecima, quod quilibet secundum meritum honores et divitias obtinebit; sed videant principes et prelati aliique rectores, quod in se ipsis prius opera meritoria exerceant, antequam alios informent, sicut de Christo dicitur in evangelio: Cepit Iesus facere et docere.