Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/593

E Wikisource
Haec pagina emendata est
571

sitim. Discipulus: Quomodo possunt hec comparari? Magister: Justicia illi nomen est. Beati qui esuriunt et sitiunt justiciam, quoniam ipsi saturabuntur. Discipulus: Saturaberis ergo et proveniet tibi justicia; si non interfuerit negligencia. Quarta quid continet? Magister: Lacrimas, fletus et ploratus, irriguum superius et irriguum inferius. [151] Discipulus: Luctus et fletus non solent emi, redimi tamen, quia hoc precium desiderant sancti. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Quintus ille sacculus quid habet? Magister: Rem preciosam, misericordiam, quam tibi placere perpendo, ne te protraham; pro misericordia volo misericordiam, pro temporali eterna. Discipulus: Non es bonus rerum arbiter; pro temporalibus enim nunquam accipies eterna, nisi pro te ageret misericordia; ipsa tamen fiet tibi secundum fidem tuam, et beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sed jam paupertatibus et miseriis et tribulacionibus habundamus. Revolve sextum, si forte quid melius contineat. Magister: Plenus plane, sed hoc non amat publicum ut purpur, sed in secreto cubiculo videbitur ibique de premio ejus taxabitur. Discipulus: Examinati sumus; quidnam est modo? Magister: Mundicia est cordis preciosa; ibi vasa aurea et argentea continentur, scilicet pietas, bonitas, misericordia, caritas et gaudium in spiritu sancto; hinc preciosa illa pallia explicabuntur, ut sunt lectiones, meditaciones, oraciones, contemplaciones, judicia domini vera justificata, in semetipsa desiderabilia super aurum et lapidem preciosum multum. Discipulus: In custodiendis illis retribucio multa; pete igitur quid vis? Magister: Visionem dei. Discipulus: Beati ergo mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt! Evolve septimam. Magister: Pacem continet. Discipulus: Pacem tuam mihi venditurus es? Magister: Non mee expedit paupertati, nec tue justicie competit, nec decet divitias tuas, ut gratis a me aliquid accipias; sed jam te in omnibus largiente habundo; unde quid superest? Homo sum rusticus et ignobilis et de luto factus, de limo terre compactus, tedet me ignobilitatis mee, nolo mihi ulterius improperari: Terra es et in terram ibis; sed potius volo mihi dici: Celum es et in celum ibis. Sortem filiorum dei desidero, filius dei esse concupisco. Discipulus: Dixi, fateor nec diffiteor: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. Si igitur filiorum servas caritatem, paternam habebis hereditatem. Jam ultima restat sarcina, explica eam. Magister: Non habet nisi persequutiones et tribulationes pro justicia. Discipulus: Et quid pro hiis exigis? Magister: Regnum celorum. Discipulus: Jam pro premio vel precio paupertatis id tibi concessi. Magister: Utique, sed mensis ex mense,