militi, ut sit fidelis domino suo; sic Christianus domino suo Ihesu Christo; tercio miles debet esse liberalis; sic Christianus clarius; quarto miles debet esse fortis; sic Christianus contra vitia; quinto miles debet esse misericors; sic Christianus; sexto miles debet populares vigilanter custodire; sic Christianus verbo exemplo opere alios inquantum potest a peccatis custodire et precipue prelati. Item vicarii et unus miles positus in equo etc. Miles iste est judex, qui debet poni in equo justicie et clamide misericordie et capucio cum pellibus variis. Per capucium fidem cum multis auctoritatibus sanctorum et exemplis patrum in judiciis dandis. Virgam extensam scilicet tam pauperi quam diviti. Item populares ante judicem et homo in specie humana factus etc. Ad que tria reducitur omnis agricultura. Legitur, quod primus agricola fuit Kain, primogenitus Ade; necesse autem fuit hominem terram colere, ut ipsa, que est mater nostra et corporalis forme, commune inicium et que nobis in fine vite commune prebet domicilium, in medio vite nostre de nostro labore nobis prebeat nutrimentum. Agricola multa bona debet in se tenere; primo debet deum cognoscere et decimam dare, qui omnia sibi dedit; secundo debet legalitatem tenere et personam domini sui gerat et res ejus plus quam propria custodiat: tercio debent agricole mortem non timere, sed vitam diligere; quarto debent laborare, ocia dimittere. Tria sunt opera agricole propria; primum est agros colere; ideo in manu dextra defert ligonem pro terra [156b] fodienda; secundum est armenta nutrire; ideo tenet virgam ad animalia dirigenda, quia debet esse pastor non tantum arte sed virtute, sicut Abel primus pastor offerens deo primitias de optimo, quod habuit in grege; tercio pertinet ad eum virgulta mundare, arbores inserere, vineas plantare; sic bonus prelatus debet esse virtuosus, opera meritoria deo afferre, virgulta cordium peccatorum per bonam doctrinam mundare, arbores i. e. bonas virtutes inserere et vineas predicacionis divine plantare. In cingulo falcem, i. e. sententiam in corde, rectam sententiam atque prudenciam mundare vitia. Et faber ante militem cum malleo in dextra, per quem notantur omnes, qui fabricant malleo ferrum, argentum et es. In leva dolabrum, quo notantur omnes artifices in lignis operantes, ut navium rectores, carpentarii. In cingulo gessit trullam, per quam notantur omnes lapicide. In omnibus istis debent esse tria; primum est fidelitas et legalitas; secundo debet esse in eis sapientia, veritas, ne unus alteri invideat vel contra eum suspicionem habeat; tercio debet in eis esse et maxime in naucleris fortitudo inconcussa. Item homo in dextra tenens forpicem, in leva gladium, in
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/603
Appearance