prece ac precio imperatorem rogavit ut ei filium suum ad nutriendum concederet. Ait imperator: Tibi concedo, sed tibi caveas, si filius meus in societate tua lesus fuerit, vitam tuam habebo. At ille: Domine, michi bene placet. Accepit et parvulum secum duxit et uxori sue ad nutriendum dedit. Illa vero satis tenere eum nutrivit. Crevit puer et ab omnibus dilectus. Accidit quod tempore nundinarum miles ad nundinas cum domina sua perrexisset, puerum in cunabulo reliquit cum familia. Postquam dominus exiverat omnes exierunt de familia et puerum solum sine custodia reliquerunt ac hostium apertum dimiserunt. Erat tunc quidam lupus extra civitatem, qui infinita mala in civitate perpetravit. Cum vidisset portas civitatis apertas intravit et ostium militis apertum vidit, quia omnes ad nundinas perrexerunt. Cum autem intrasset, puerum de cunabulo rapuit et ad silvam cum puero cucurrit. Erat tunc in campis quidam pastor ovium, qui cum vidisset lupum fugientem cum puero, arborem altam ascendit et cum cornu trinam sufflacionem fecit. Hoc audientes cives, aliqui in equis, aliqui in pedibus post lupum currebant. Lupus vero, cum audisset strepitum et clamorem canum post se, puerum permisit cadere et ad silvam cucurrit. Cives cum puerum invenissent, miro modo gaudebant et precipue ejus nutricius, sed lesus in fronte erat et sanguis effluebat; tamen post hoc optime curatus. Imperator vero post paucos dies pro milite misit ut veniret et filium suum secum duceret. Ille vero ad mandatum imperatoris venit, tamen tremens. Cum autem imperator puerum vidisset, signum vulneris in fronte vidit et ait: Karissime, quid est hoc, quod hic video? Respondit miles: Domine, a causa ad nundinas perrexi et puerum cum familia reliqui; omnes vero exibant et puerum solum reliquerunt. Lupus vero illum rapuit, sed per clamorem unius pastoris inpeditus est, unde a lupo illud vulnus accepit de quo signum manet illud. Ait imperator: Tibi et non familie puerum ad nutriendum tradidi, et ideo contra legem egisti. Qui ait: Fateor me deliquisse et ideo graciam peto. Ait imperator: Tibi remitto, studeas quod deliquisti corrigere de cetero. Ille vero fideliter promisit, imperator vero eum ad divicias et honores promovit.
Reduccio. Karissimi, imperator iste est dominus noster Ihesus Cristus, qui istam legem statuit, videlicet quicumque accipiat filium i. e. animam ad nutriendum, si in custodia ipsius defecerit, ipse morietur. Miles iste est Cristianus per baptismum lotus, qui per longum tempus in infancia animam a peccato custodit. Sed sepe currit ad nundinas i. e. ad mundi spectacula et ibi invenit vanitates et cum