Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/618

E Wikisource
Haec pagina emendata est
596

quam ambulare debet. Senex super foveam sedens est Christus cum baculo crucis, quem baculum debemus in mentem sumere et passionem ejus sepius in mente tenere, et sic possumus castrum nigrum invenire, i. e. cor nostrum plenum peccatis, quia in multis deum offendimus. Servi qui exeunt sunt peccata, que exeunt a corde per contricionem, et tradit nobis equum nigrum i. e. carnem maculatam peccatis, falconem i. e. conscienciam sive racionem denigratam, et canem bene currentem i. e. voluntatem obliquam deo contrariam, cornu nigrum i. e. dileccionem dei et proximi annichilatam. Omnia illa a corde peccatoris possumus extrahere per baculum i. e. per virtutum passionis Christi. Quid tunc sequitur? Certe omnia illa mala reddit ei a quo et per quem fuisti instigatus ad malum faciendum i. e. per dyabolum, et redundabitur in semetipsum. Sedet dyabolos in balneo iniquitatis, audit canes latrantes ad cervum capiendum i. e. peccatores mundum sequentes. Dyabolus statim mundum sequitur i. e. voluptates mundanas in infernum cum equo nigro i. e. carne post diem judicii dampnata et falcone, i. e. anima denigrata, nigrum cornu i. e. cor dyabolicum contra deum induratum. — Vel aliter illud gestum potest reduci, quod imperatorem illum dyabolum debemus intelligere, qui militem i. e. primum patrem Adam seduxit et suam hereditatem ab eo auferre volebat per esum pomi. Ille vero dedit dyabolo equum nigrum i. e. carnem suam in servitutem propter peccatum quod commisit, unde Gen.: In sudore vultus tui etc. Dedit ei eciam falconem nigram i. e. animam fedatam, canem nigram i. e. racionem obliquam, cornu nigrum. Cornu nigrum habet ex una parte sicut scitis os latum et apertum, per quod sonitus exeat, ex alia parte habet os strictum cum quo sufflatur. Eodem modo cor humanum et precipue primi parentis habuit os strictum contra dyabolum in creacione sua, et eciam cor Christiani primo est strictum primo per virtutem baptismi. Sed dyabolus fecit Adam insufflare hoc est consentire peccato, unde dabatur magnus sonitus ita quod tota curia celestis audivit quando peccavit; sic est de peccatore. Primo habet strictum cor, strictam conscienciam, sed quando sufflat i. e. consentit, dilatatur cor et fit magnus sonitus in conspectu dei. Omnia ista mala dyabolo dedit in inferno, quousque Christus venerat et sua passione illum liberavit. Studeat ergo unusquisque hereditatem suam i. e. regnum celorum custodire, ad quod.