Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/624

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

002

flexis genibus coram imperatore (lixit: Domine mi reverende, niim- quid tibi placet quod pro patre moriam et hoc peto instanter. Ait imperator: Michi bene placet, ita tamen quod unus ex vobis moria- tur. At ille: Domine, multum tibi regracior quod michi concessisti quod debeam mori pro patre meo. Jam peto ante mortem meam tres peticiones secundum legem. Ait rex: Non possum tibi negare. Qui ait: Tantum unicam iiliam habes, peto ut una nocte mecum dormiat. llle vero concessit quamvis invitus. Tamen eam non deflo- rabat. In hoc ipse multum placuit imperatori. Deinde secunda mea peticio est, peto totum tuum thesaurum. Rex vero stupefactus tamen quod petivit optinuit. Accepit thesaurum totum et inter divites et pauperes dividebat ita quod voluntatem tocius populi optinuit. Tunc ait: Domine mi rex, tercia peticio mea est ista: peto ut omnes oculi omnium horum de capitibus eruantur, qui viderunt patrem meum pectinem in scutella vertentem. Hoc audiens imperator fecit inquiri quis vel qui videriut comitem vertere pectinem in scutella. Facta est inquisicio. Cogitavit unusquisque: Si ego dixero amitto oculos meos et sic secundus, tercius et quartus. Unde omnes timuerunt veritatem dicere ita quod non fatebatur unus se dixisse et vidisse illum vertere pectinem in scutella. Imperator hoc audiens dedit pro judicio ut co- mes sine lesione transiret et filius ejus flliam ipsius unicam in uxo- rem duceret, et sic est factum. Decedens imperator filius comitis factus est rex illius regni qui satis prudenter regnum regebat.

Reduccio. Karissimi, iste imperator est pater celestis qui istam legem dedit, quod quilibet partem albedinis comederet et nullo modo nigredinem, hoc est dictum, deus ordinavit quod quilibet bona mun- dana deberet uti secundum veritatem quantum ad victum et vestitum, et nou uti bonis mundauis quantum ad partem nigrediuis, hoc est per mendacia, furta, rapinam, homicidia, usuras, et quicunque hoc fecerit sc. bona mundana per mendacia acquirendo sine dubio morte eterna morietur. Comes cum filio (jui venerat etc, est Adam primus pater, qui male vertit pectinem, quaudo coutra dei preceptum de pomo comedit, unde eternam mortem meruit. Vidensque filius i. e. dominus noster Ihesus Christus qui erat filius ejus secundum car- nem, quod se juvare nou posset, pro se regi celesti obtulit in mor- tem dicens Judeis : Ego sum , sinite hos abire. Aute mortem vero tres peticiones petivit. Prima peticio pro filia i. e. auima ut ejus esset sponsa juxta illud Osee : Desponsabo michi eam in fide. Se- cuuda peticio erat quod quesivit totum thesaurum i. e. totum regnum celeste pro genere humauo juxta illud: Sic disposuit michi pater