Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/636

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

614

regis. Et cum pallacium intraret et videret juvenem, ille cito incepit eum diligere amore paterno. Et interrogans eum de statu suo quis esset vel unde esset, vel quis pater suus vel mater sua esset. At ille omnia que audierat narravit regi et ait: ostendite mihi illum qui dicit se tilium vestrum esse, et me in tanta miseria posuit. Cumque presentaretur coram laurencio dixit ad dyabolum : precipio tibi ma- ligne spiritus per virtutem sancte trinitatis ut dicas quomodo actum sit, et quis sit filius regis. At ille dixit: Invidebam quod rex ad fidem cristianam fuit conversus et a uobis recessit et ideo multa incommoda feci tibi ut eos a fide avverterem et in servicium nostrum traherem. Quis filius regis sit, non est alius nisi qui loquitur mihi. Et cum magno ululatu recessit et pallacium regis ex parte combussit et evanuit. Hoc audientes pater et mater recurrerunt amplectendo eum et letantes. Rex hoc miraculum videns penitenciam cum suis assumens quod baptismum abnegavit, graciam a deo consecutus est et penitenciam sequens monasteria et ecclesias editicavit et templa ydolorum destruit. Et post mortem patris et matris sue laurencius totum thesaurum eorum pauperibus erogavit. Sixtus papa hoc audiens et de hoc multum gaudens hispaniam se recepit et laurencium cum suo cognato sc. vincencio Romam sollemniter adduxit sicud habetur in legendis eorum.

202, app. 6.

Exemplum quod dehemus reUnquere mundum.

Quidam miles multum dilexit seculum et omnem intencionem ad hoc formavit ut mundo complaceret, unde amor mundi ipsum impedivit quod deum sequi non potuit. Quadam die venit ad eum quedam sponsa diceus ei : Respice in me et vide pulchritudinem meam. qui cum videret illam et multum delectaretur eam inspicere, Miles dixit ad illam: domina, dic michi que es. Respondit mulier: Ego sum seculum quod tantum diligis et quod tibi videtur eciam pulchrum et dulce, et dixit: Respice me a tergo. Cum vidisset ap- paruit turpissijna vermibus plena et fetens ut cadaver, et dixit railiti: sicud vidisti me sponsam de coram facie et a tergo despectam, sic erit tibi seculum horridum fetidum et amarum, qui te non deum sequi permittit. Hec miles cognoscens seculo renunciavit. Et bonis operibus in heremo deum sequi incepit et dies vite sue in dei ser- vicio consumens.