Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/638

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

616

204, app. 8.

De luxuria et quatuor ejus nocumentis.

Sardanopulus rex gi'eoorum qui erat incontinens multuDQ. Eo mortuo greci pinxerunt ymaginem luxurie in loco regis predicti, ymago autem facta fuit ad ymaginem hominis in molli et delicato lecto reclinantis, quem quatuor vulpes supportabant. In signum quod luxuria coram omnibus fetet. Circa caput primi vulpis scriptus erat iste versus: Eftemino fortera robusto dirimo mentem. Circa caput ^*"' scriptus erat ille versus: Altero discreto criminibus offero locum. Circa caput 3' scriptus iste versus erat: Infero torporem vado vir- tutis honorem sive odorem. Circa caput 4 vulpis scriptus erat ille versus: Obstinat indurat morbis vix cedere curat. Et de ore ymagi- nis exibat iste versus: Luxuriam spernes aliena pericula cernes.

Moralitas. Luxuria inter cetera mala habet 4°' pessimas con- diciones. Prima enim destruit naturalia. Ideo scribebatur iste versus : Effemino fortem etc. Exemplum illius habemus in psampsone qui tanti fortitudiuis erat quod leonem lacerabat, cum maxilla azini mille homines straverat et foris gaze civitatis ad montem portaverat et tamen per mulierem deceptus erat. Secunda condicio luxurie est quod destruit sanctimonialia sc. graciam infusam, ut patet in rege salomone. Qui dictus est yditum i. e. dilectus est a deo et tamen per mulieres infamatus est. Tercia condicio destruit spiritualia. Ideo scri- bebatur: Infero torporem etc. Exemplum habemus in holoferno quem in torpore et sompno Judith interfecit. Quarta condicio luxurie est quod destruit omnia moralia. Ideo scribebatur iste versus: obstinat indurat etc. Ideoque propter ista et alia mala luxurie serva ultimum versum etc. luxuriam spernes aliena.

205, app. 9.

Honores mutant mores.

Tiberius ante imperium erat prudens ingenio clarus eloquens et fortis in bello, Sed postquam assumptus est ad imperium parum bonum fecit, populum romanum graviter afflixit, plurimos bonos et etiam proprios filios interfeoit et omnem temperanciam abjecit, sic quod postea non tiberius sed liberius vocabatur.

Moralitas. Iste tiberius significat plurimos qui antequam ad divicias vel honores promoveantur. humiles appareant et pacientes.