Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/671

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

049

coadjutor intus et extra, et cum rediero, omnia ([ue sint licita sint expedita. Hiis dictis valefecerat ei et recessit, Imperatrix vero satis prudenter Imporiuni reti^ebat, frater autem Imperatoris tantum erat captus in amore Imperatricis, quod videbatur sibi raori, nisi libidi- nem suam adinpleret in ea. Cum autem semel eam solam vidisset, de amore inordinato ei loquebatur. Et ista sine ulteriori dilacione eum arguebat graviter, (piod eam ad peccatum sollicitare auderet, precipue cum ipsa uxor fratris sui esset. Iste vero confusus recessit, tamen de die in diem eam sollicitavit in quantum potuit. Illa vero videns stultitiam ejus (|uod desistere nollet, eum incarceravit et ibi- dem usque ad adveutum Imperatoris remansit. Cum vero andisset, quod Imperator veniret, intra se cogitabat: Si frater meus in carcere me inveniet, causam hujus ab Imperatrice queret. Illa non negabit veri- tatem et sic filius mortis sum ego. Statim misit ad imperatricem, ut propter deum ad ostium carceris veuiret, ut semel cum ea loqui posset. Illa concessit et ad eum venit. Qui ait: domina karissima, fac misericordiam propter deum. Si frater meus in carcere me in- veniret, filius mortis sum ego, et ideo de carcere me liberari facias. Ac illa: Si correccionem condignam mihi promittas, tibi facio miseri- cordiam. Ille vero fide data se emendare promisit. Et illa eum sta- tim de carcere liberare fecit, balneari et barbam radi fecit ac vesti- mentis novis indui et ait: Jam dextrarium tuum accende, quia obviam domino meo ibis. At iste: Presto sum. Cum vero per quandam forestam equitassent, cervus quidam ante eos cucurrit. Omnes autem quotquot erant, viri ac mulieres, cervum sequebantur agili cursu, ita ([uod nullus remansit cum Imperatrice nisi solus frater regis. Cum hoc vidisset ait ei: domina karissima, ecce omnes recesserunt ad magnam distanciam, non est hic aliquis nobis- cum relictus, jam mihi consencias, jam tecum dormire propono. At ista: votum deo vovi, quod numquam polluitur corpus meum nisi per istum, cui secundum deum sum desponsata. Ille hoc audiens eam omnibus vestimentis excepta sola camisia spoliavit et eam per crines in arborem suspendit et eam sic suspensam cum dextrario suo dimisit et reversus est per viam qua veniebant. Eodem vero die dux in eadem foresta venatus est. Canes vero leporem videntes eum sequebantur. Et cum juxta arborem venissent ubi domina pendebat, odorem ejus habebant, in pace stabant donec dux ad eos veniebat. Dux vero cum dominam tam pulchram pendere vidisset ammirabatur et ait: Karissima domina, uude es et quare hic pendes? At illa: Qualis sum deus novit et quare hic pendo fecit malus homo,