Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/690

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

668

Reduccio. Karissimi, filia regis delicate nutrita est anima hu- mana, que est filia summi regis ad ymaginem facta dei. Can.: Tota pulchra es amica etc. Haec filia tociens in mamilla patitur que est totius corporis pars tenerrima, quociens superior pars rationis vide- licet intellectus et voluntas peccato mortali inficitur. Ergo queren- dum est medicos, i. e. doctores vel confessores, qui dicunt non posse curari nisi per penitenciam, que videtur aliquibus ferrum. Sed spongia que Christum signat, quod si homo permitteretur tangi per jugem medicacionem de ejus passione, ex quo judei porrexerunt sibi in cruce spongiam aceto plenam, revera morbum peccati educeret.

267, app. 71.

Refert Valerius, quod erat quidam puer quinque annorum, qui singulis diebus ad litus maris perrexit; quod videns quidam delphi- nus incepit cum puero ludere et ipsum super dorsum portare. Puer vero singulis diebus panem ad delphinum portabat et sic delphinum per 5 vel 10 annos sustentabat. Accidit uno die, quod puer ad litus maris perrexit portans secum panem ut solitus erat, delphinus non venit. Interim mare puerum circumvallabat et puer submersus est, cum mare se traxit, delphinus venit et cum puerum mortuum in- venisset pre nimio dolore juxta puerum cecidit et mortuus est.

Rednccio. Karissimi, puer iste potest dici quilibet bonus Chri- stianus, qui omni die debet spaciari juxta mare, i. e. juxta mundum, non in mundo, ad seminandum opera misericordie. Unde primus pater Adam erat puer, i. e. in puritate vite antequam peccaverit juxta mundum in paradiso terrestri ubi deum contemplabat. Delphi- nus est deus, qui eum creavit et siia gracia portavit de agro da- masceno in paradisum, sed puer adam moritur quando de pomo contra dei precepta commedit et sic involvebatur fluctibus maris, i. e. in miseriis hujus mundi. Juxta illud Gen. : In sudore vultus etc. Sed delphinus, i. e. deus, tantum eum dilexit, quod de celo descendit et pro ejus amore et pro suo genere mortuus est in cruce.

268, app. 72.

Regulus consul bellum contra carthaginenses sortitus juxta quoddam flumen castra constituit, ubi serpens maximus multos ad