Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/699

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

militeni ydronicum inebriatum videbat, fontem clausit cum sera optima. Miles vero ydronious ad fonteni currebat et de a^iua ut solebat voluit haurire. Sed fontem dausum invenit. Imperator eodem tempore causam arduam habebat pro negociis agendis. Ydronicus vero cum venit ad imperatorem, tam el)rius erat (piod nec linguam loquacem nec vinacem habebat, seu intellectum capacem non habebat ad ali- quod verbum respondere. Imperator cum hoc audisset furia est re- pletus, eo quod illud vicium odio presenter habebat. Statim precepit sub pena mortis, quod amodo in terra sua non esset inveutus. Emuli ejus cum hoc audissent gavisi sunt valde, et seni dixerunt: Jam su- mus ab ipso deliberati, nichil modo restat preter ciconiam quam removeri oportet. Ait senex: Aures vestre audient, quomodo ciconia erit destructa. Hoc dicto ascultabat senex. Super quandam arborem residebat avis et cantabat, et postquam a cantu cessavit, masculus super eam cubuit secundum naturam. Tamen absente masculo adulte- rata est ciconia cum alio ave sc. cum philomena, qui est masculus. Hoc facto ad fontem ascenderit et se balneaverit, et quando mascu- lus ejus venit nihil de ea sensit, eo quod per aquam fontis lota erat. Senex vero cum hoc vidisset ad nidum ejus transivit et a cantu cessabat avis, quia fontem firmiter clausit senex, eo quod non bal- nearet. Tunc masculus veniens eam adulteram scivit esse. Statim advolavit et maxima multitudine ciconiarum adduxit et post longam deceptacionem ciconiam adulteratam decesserunt et sic mortua est ciconia, per cujus cantum imperator erat refocillatus. Emuli vero erant multimode gaudentes et sic miles cum ciconia expulsi sunt ab imperatoris curia.

MoraUte) Karissimi, iste imperator est Cristus, qui miro modo cantum bone devocionis diligit, quia quando oramus cum deo loqua- mur. Quando deo legimus deus nobiscum loquitur. Fons in palacio est confessio in ecclesia, unde si quis inebriatus fuerit in aliquo de- licto, bibat de fonte confessionis et sic sanus erit. Ydronicus qui erat sepius ebrius, est omnis homo qui residivat ad modum canis. Quando nimis comedit et post hoc quando esurit iterato resumit* Hoc non obstante si bibant de fonte confessionis vires resumunt spi- rituales. Ciconia que tam dulciter cantabat super arborem est anima que est sponsa Cristi, residens super arborem sacre doctrine. Cantus ejus est oracio devota. Sepius illa anima adulterata sub deo quociens peccato consentit. Verumtamen si adhuc currat ad confessionem et balneata fuerit in aqua locionis deus eam diliget. Sed emuli hoc vi- dentes, scil. demones infernales, quod deus est tam raisericors obtu-