reditum prefatarum galearum, assecurandoque eas naves, et alia navigia, et bona mercatorum nostrorum; declaretur tamen ipsi vicecapitaneo, non esse nostre intentionis, quod deveniat ad guerram vel novitatem cum teucro, sed sicut prediximus, attendat ad assecurandum galeas, navigia et bona nostrorum, et etiam ad deffendendum civitatem Constantinopolis, casu quo, pro teucrum debellaretur.
Si vero videretur majori parti predictorum, secure ire non posse Constantinopolim, propter nova que sentirent, in hoc casu, diferre debeant et expectare alias quatuor galeas nostras, capitaneo viro nobile Marco Geno milite, quas ordinavimus illuc se transferre debere. Quo casu volumus, quod omnes galee nostre predicte, esse debeant ad obedientiam dicti ser Marci capitanei, et omnibus suprascriptis, simul convenientibus, de novo deliberare debeant, quod agendum fuerit. Et si deliberabitur per majorem partem, quod prefate omnes galee cum securitate ire possint Constantinopolim, tunc prosequantur viagium suum, exequendo quantum superius dictum est, expectandoque reditum galearum viagij Romanie.
Preterea, ut armamento galee de Nigroponte, detur celerior expeditio, scribatur regimini Corphoy, sibique mittantur littere nostre directive regimini Nigropontis, mandantes quod galeam illam immediate armare debeat, ut subito esse possit ad nostra mandata, quas literas, dictum regimen immediate mittat per viam Ostrie Negropontem.
Ordinetur insuper, quod si ad appulsum prefati vicecapitani nostri Corphoum, seu Mothonum, intelligeret a certo, galeas nostras viagij Romanie, prosecutas fuisse viazzium sunm, in hoc casu, armari non faciat galeam de Corphoy, sed cum duabus galeis vadat versus Negropontem ad exequendum quantum superius dictum est.
Die ultimo Augusti.
Ser Pasqualis Maripetro proc. Ser Franciscus Georgio, Sapientes consilii.Quum nova que habentur ex Constantinopoli de publicatione guerre per Imperatorem turcorum, quam urbem, mari terraque, cunctis viribus expugnare disponit, tam pro honore dei, quam pro commodo nostro, et universali benefitio mercatorum nostrorum, tantum magnifacienda sunt, quantum merito fieri debet, sitque necessarium super hoc facere provisionem, et assecurare galeas nostras viagij Romanie:
Vadit pars, quod immediate hinc expediri debeat una velocissima barca, que vadat ad repperiendum virum nobilem Gabrielem Tarvisano vicecapitaneum nostrum Culphi, sibi mandetur, quod cum galea de Creta secum existente, subito itineri se commitat, et vadat primo Corphoum, quanto celerius esse possit, palmando, et atterzando galeas ipsas, absque ulla perdicione temporis, et scribatur, et mandetur regimini nostro Corphoy, quod, de quibuscumque pecuniis ac de denarijs[errata 1] gubernatorum et tesauriorum novorum, subvenire debeat, et expedire galeas predictas, ita que sint atterzate, et bene in puncto. Et etiam cum dictis pecuniis, cum omni accuratissimo studio et diligentia, armare et expedire galeam nostram deinde, ut una cum predictis duabus galeis, vel imediate post eas, se
Lapsus in citando: <ref>
tags exist for a group named "errata", but no corresponding <references group="errata"/>
tag was found