Jump to content

Pagina:Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453.djvu/78

E Wikisource
Haec pagina emendata est

manissimorum teucrorum incidat, explicaverit, quod, certi sumus, eum qui jussu ipsius imperatorie Maiestatis Romam petit, vestre beatitudini relaturum, existimavimus non errare, si requisiti ab eo valde instanter, has nostras, clementie vestre damus. Sumus quidem, multis modis facti certiores, Imperatore turcorum crucis hostem, qui hoc anno fere loca omnia contigua civitati Constantinopolis crudeliter subiugavit, vires suas non mediocri studio, terra marique parare, ut tempore novo ad civitatem ipsam expugnandam intendat, que pro fecto, omnium sententia in maximo periculo constituta est, ob hanc itaque causam, idem orator ad pedes vestre beatitudinis proficiscitur, tamquam ad supremum caput et principem christianorum, imploraturus opem et presidia vestre apostolice sanctitatis. Nos vero supervacuum esse cognoscimus in hoc, Beatitudini vestre, quicumque persuadere, quum quidem, pro summa bonitate et sapientia sua, longe melius quam nos intelligat, quantum honori eterni dei nostri, glorie et officio sanctitatis vestre, et totius christiani nominis incumbat, nihil pretermittendum esse, ut una tanta civitas ab atrocissimis perfidorum teucrorum manibus non dirripiatur. Illud tamen pretermittere nolumus, quod, quamquam maximis impensis gravati sumus ex bello presenti, tamen si videbimus beatitudinem vestram, quemadmodum speramus, ac de aliis dominis et potentiis, huic sancte rei opem, presidia sua ferre, nosque, maiorum nostrorum consueta vestigia immitantes, prompto animo, partem nostram contribuemus. Et ex nunc captum sit, quod etiam de ista materia scribatur in opportuna forma collegio reverendissimorum dominorum cardinalium, ac in specie reverendissimis dominis cardinalibus venetis, eisque mittatur copia litterarum, quas scribimus romano pontifici, ut faveant prefato oratori, et operentur in hoc facto, quicquid boni poterunt.


De parte . . . . . . 87.
De non . . . . . . . 3.
Non sincere . . . . . . . 2.


6.
1452. Die 4 Februari (M. V.)
Sec. Sen. T. 19. Fol. 184 tergo.
Summo Pontifici.

Licet non opportere putemus, beatissime pater, de re ista, que honorem summi creatoris nostri, gloriam ac decus sanctitatis vestre magnopere conspicit, quicquam commemorare, tamen non ignari eorum, qui dacturi sumus, extimaremus non mediocriter ledere redemptorem nostrum, vestramque Apostolicam Sanctitatem, si pretermitteremus silentio, gravissima et manifesta pericula constantinopolitane urbis. Sumus quidem nuperime, multis litteris facti certiores, imperatorem turcorum crucis hostem, qui hoc anno fere loca omnia contigua civitati Constantinopolis crudeliter subiugavit, vires suas incredibili quodam studio, terra marique parari, ut hoc proximo tempore novo ad civitatem ipsam expugnandam intendat, que profecto, omnium sententia, in maximo et evidentissimo periculo constituta est, nam bona pars teucrorum illorum jam prope urbem ipsam reducti sunt, eamque molestare non cessant. Sunt fideles urbis eiusdem in tanta animorum dubietate, tantoque tremore deducti, quod, ut ita dixerimus, major esse non possit, Nos vero, clementissime pater, videmus, clarissimeque cognoscimus, civitatem Con-