Jump to content

Pagina:Giornale dell'assedio di Costantinopoli 1453.djvu/88

E Wikisource
Haec pagina emendata est

possemus offendere terris locis et navigiis suis, removeatur dictum capitulum sicut conveniens est, aut declaretur per modum, quod insule et loca predicta obligata sint non dare receptum, victualia, vel aliquos favores publice vel occulte, alicui partium, et si contra facerent, liceat alteri parti, offendere dictis locis, que tamen remaneant obligata ad emendationem dannorum, dicte parti illatorum.

Volumus, quod suprascripta capitula procuretis concludere cum dictis reformationibus, circa que, omnem industriam et efficatiam possibilem apponere debeatis. Sed, si facta possibili instantia, hoc modo concludere non possetis, et esset aliqua differentia non multum importans, sumus contenti, quod concludere possitis, procurando avantagiare nostrum idominium, sicut melius facere poteritis et scietis, remanentibus firmis VIII et XII capitulis sicut sunt reformata.