Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/11

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est





Lesbonicus - Callidorus


Lesbonicus. Quam bene tuis rebus, Callidore, consuluisti, qui tantam latini sermonis hausisti e tullianis atque plautinis fontibus copiam, ut possis, qua velis rivos deducere, nec vetitum tibi sit animi sensus aperire.

Callidorus. Num tu mutum censes me futurum, nisi hanc mihi facultatem comparassem?

Lesbonicus. Quid tu consilii cepisses haud scio: nobis certe, qui fulti non sumus his opibus, praepedita lingua est et vox interclusa.

Callidorus. At satis libere et expedite sentio loquentem et disserentem te.

Lesbonicus. Vocem scilicet, quae praetervolat, emittimus: verba tamen, quae haereant chartis, nunquam nobis excidere patiemur e calamo.

Callidorus. Quis te prohibet, quae loquendo oscitanter effunderis, meditando mandare literis, dum ne quid ex te adversus aristoteleorum placita diffluat?

Lesbonicus. Non rebus vitium, sed verbis inest.

Callidorus. At tu verborum ornatum cura, ut accuratiori dicendi studio vitium sermonis evellas.

Lesbonicus. Quid? Si sum in latinis literis parum versatus ac piane hospes?

Callidorus. Num una est latina lingua, quae possit res et cogitationes hominum aperire? Est suus cuique regioni vulgaris sermo, et consuetus. Cultus quidem apud aliquos. Apud nos vero, si graecum atque latinum excipias, etruscus longe praestantior.